Incipiamus nunc de litterarum potestate disserere. ac primum eadem 47.18
est nostrarum potestas vocalium, quae fuit Graecorum apud antiquos circa
correptionem productionemque, siquidem apud illos quinque tantum fuere 20
vocales, α ε ι ο υ, atque hae similiter producebantur corripiebanturque,
sicut hodieque α ι υ, quae appellantur apud illos κοιναί. postea, ut
quidam putant, Simonides invenit duas vocales, quas dixit φύσει μακράς, η 48.1
et ω, ut essent ἀντίστοιχοι τῷ ε καὶ τῷ ο, ut quo modo hae litterae longae
dicerentur, η et ω, ita et illae natura breves. quin etiam secundum naturam
magis apud nos <has> quinque litteras efferri quam apud Graecos non est
dubium iis qui aures habent. vocales enim eaedem sunt et litterae et 5
syllabae, non sicuti ceterae. cum enim dicimus ἄλφα a, in priore litteram,
in sequente syllabam dicimus.
  Ex his vocalibus quae apud nos sunt duae litterae et vocalium vim
et consonantium obtinent, u et i. quo modo autem discerni possint in
hac duplici potestate, breviter explicabimus. †constant omnes syllabae 10
spiritu consonantis item accessionis loco esse, ut immutatis illis nihil e
natura syllabae mutetur. sicut nihil interest utrum a dicamus an ba, sic
nihil interest an et ia dicamus et va: cum duae vocales scilicet iunctae
utique longam syllabam faciant, decebat et hac littera adiecta fieri longam
syllabam. atque adeo consonans est, ut in metro idem praestet. cum 15
enim lego
    et iacit, arrectae mentes stupefactaque corda,
fit primus pes dactylus, 'et iacit', proinde ac si immutata hac ipsa i
positaque pro ea alia consonante dicerem 'et facit'. illud sane animad-
vertendum, hanc eandem litteram non numquam pro duabus consonantibus 20
sonare, si modo sequente vocali interiecta sit. itaque nemo dubitabit quin
et hic versus bonus sit,
    iam vitulos hortare viamque insiste domandi.
nam 'iam vitu' dactylus est, quoniam prima syllaba longa est positione.
consonante enim terminata m excipitur v littera, quae pro consonante 25
posita est. ibi quoque, ubi cum littera q confusa est u, vicem consonantis 49.1
habet, cum dico 'arma virumque cano' et 'quisquis es armatus',
ideo quoniam et ante diximus numquam duas vocales coire, ut non longam
syllabam faciant. at in eo quod est que manifesta brevitas est, ideoque
in hoc pede, 'quisquis es', nemo dubitabit quin dactylus sit, cuius prima 5
syllaba longa est. Verrio Flacco videtur eandem esse apud nos u litteram
quae apud Graecos <est> Υ. namque his exemplis argumentatur: quod illi
dicunt κύμινον nos cuminum, quam illi κυπάρισσον nos cupressum,
<quem> illi κυβερνήτην nos gubernatorem; nec non ex eius modi, Theseus
Menoeceus Peleus et similibus, adfirmat. Graecorum vero qui de antiquis 10
litteris scripserunt commentaria, item Latinorum qui illos secuti sunt
eadem littera veteres solitos scribere ostendunt μακρός μακροῦ μακρῷ,
et confusas fuisse ο et ου et ω: apud nos quoque antiqui ostendunt, qui
aeque confusas o et u litteras habuere. nam consol scribebatur per o,
cum legeretur per u, consul. unde in multis etiam nominibus variae sunt 15
scripturae, ut fontes funtes, frondes frundes. i vero littera interdum exilis
est, interdum pinguis, ut in eo quod est prodit vincit condit exilius volo
sonare * * * in eo vero quod significatur prodire vincire condire [aeque]
usque pinguescit: ut iam in ambiguitatem cadat, utrum per i quaedam
debeant dici an per u, ut est optumus maxumus. in quibus adnotandum 20
antiquum sermonem plenioris soni fuisse et, ut ait Cicero, rusticanum
atque illis fere placuisse per u talia scribere et enuntiare. erravere autem
grammatici, qui putaverunt superlativa <per> u enuntiari. ut enim conceda-
mus illis in optimo, in maximo, in pulcherrimo, in iustissimo, quid facient 50.1
in his nominibus, in quibus aeque manet eadem quaestio superlatione
sublata, manubiae an manibiae, libido an lubido? nos vero postquam
exilitas sermonis delectare coepit, usque i littera castigavimus illam pin-
guitudinem, non tamen ut plene i litteram enuntiaremus. et concedamus 5
talia nomina per u scribere <iis> qui antiquorum voluntates sequuntur, ne
tamen sic enuntient, quo modo scribunt.