Cocum non nulli in utraque syllaba per q scribunt, non nulli et in-
|
79.7
|
serta <u>: in verbo etiam quoquere per quo. Nisus censet ubique c litte-
|
|
ram ponendam tam in nomine quam in verbo, quod mihi nimium videtur
|
|
exile. nam sicut non est prima syllaba oneranda, sic sequens videtur ex-
|
10
|
plenda. eo decentius apud Vergilium legitur 'et †caeteram coquit
|
|
improbus hastam', secunda syllaba per q scripta, quam ut utraque per
|
|
c <scripta> enuntietur k. locutionem quoque Antonius Rufus per q dicit
|
|
esse scribendam, quod sit ab eo quod est loqui; item periculum et fer-
|
|
culum. quae nomina contenta esse c littera existimo, tam hercule quam
|
15
|
illos vitiose et dicere et scribere, <qui potius> per quo quotidie dicunt, quam
|
|
per co cotidie, cum et dicatur melius et scribatur. non enim est a quoto
|
|
die quotidie dictum, sed a continenti die cotidie tractum.
|
|
Nimiae rursus elegantiae sectatores non arbitror imitandos, tametsi
|
|
Nisus auctor est ut comese et consuese per unum s scribamus et dicit ra-
|
20
|
tionem, quia iuxta productam vocalem <geminata> consonans progredi non
|
|
soleat, et quoniam antiqui non geminaverint <consonantes>, sed loco gemina-
|
80.1
|
tionis notam superposuerint. in quibus error eius manifeste deprehendi-
|
|
tur. nam geminari consonantes productis vocalibus iunctas usus ostendit,
|
|
in quo dicimus etiam errasse saltasse abisse calcasse. quis autem nescit
|
|
malum una l littera scriptam multum distare a Mallo eodem elemento ge-
|
5
|
minato? illud vero argumentum quod dicit, notam solitam superponi, osten-
|
|
dit in enuntiatione solere geminari. et quid iam interest, utrum notam
|
|
an litteram ponas, cum alterutram tibi necessitas exprimat? sane in eo
|
|
quod est narrare observatum est ut unum r scriberemus, quoniam venit
|
|
a gnaro, cui est contrarium ignarus. rursus quia pullum per duo l scri-
|
10
|
bimus, observaverunt quidam ut paullum repetito eodem elemento scribe-
|
|
rent. quod mihi non videtur, quoniam enuntiari nullo modo potest, et
|
|
non est necesse id scribere, quod in verbo non sonet. hic autem mihi
|
|
a longitudine syllabae antecedentis huic litterae obstatur. est enim quam
|
|
Graeci dicunt δίφθογγος, iuxta quam omnino geminari consonans non
|
15
|
potest.
|
|