| Tv ne qvaesieris [Leuconoen]. | 1.11.pr.1 |
| Leuconoen adloquitur, quae sollicita de uita sua mathe- | |
| maticos consulebat; suadet autem, omissa cura futurorum, | |
| unum quemque diem de lucro conputans laeta exigat. | |
| Babyloni<o>s nvmeros mathematicam intellege; Ba- | 2-3.1 |
| bylonii enim astrologiam inuenisse traduntur, per quam ge- | |
| nesis colligitur. | |
| Vt melivs qvidqvid erit pati. | 3.1 |
| Hinc uidetur alter sensus incipere, ut sic claudatur: ut | |
| possis melius pati quidquid est, sapias, uina liques. Ergo | |
| subaudiendum hic uerbum extrinsecus, quod est 'p<o>ssis'. | |
| Sapias pro 'si sapias' ueterum consuetudine dictum. | 6a.1 |
| Qvae nvnc oppositis d. m. 'Hiems mare pumicibus debi- | 5.1 |
| litat' suauiter dictum, quia inlisi fluctus in saxa debiles red- | |
| duntur: hoc est: uires amittunt. | |
| Et spatio brevi spem longam reseces. Grate; id est: | 6b.1 |
| cum spatium uitae breue sit, noli in longum spes tuas por- | |
| rigere. | |
| Carpe diem q. m. c. p. Metaforicos 'primo quoque' in- | 8.1 |
| quit 'die fruere'. Translatio autem a pomis sumpta est, quae | |
| scilicet ideo carpimus, ut fruamur. |