| Qvem devm avt heroa[m] lyra vel a. <t.> s. c. C. | 1.12.pr.1 |
| Hoc a Pindaro sumpsit. Continet autem haec ode lau- | |
| des deorum ac principum Romanorum. | |
| Iocosa nomen imago. E<c>ho[c], quia uelut ludens | 3-4.1 |
| respondet; imago autem dicitur, quasi imitago. Helicon | |
| autem mons est Boeotiae Musis sacer, Pindus Thessaliae mons. | |
| Lucanus: | |
| Pindus agens gemitus. | 5 |
| Vnde vocalem t. i. O<r>. s. Quid est temere? utrum | 7-8.1 |
| 'inordinate et passim atque confuse', an uero 'sine cuncta- | |
| tione et facile'? | |
| Arte materna, id est: musica. Orpheus enim Calliopae | 9.1 |
| Musae filius. | |
| Blandvm et avritas fidibvs c. d. q. | 11-12.1 |
| Blandum ducere sua figura dixit, ut: | |
| Callidum quidquid placuit iocoso | |
| Condere furto. | |
| Avritas qvercvs. Audenter dictum, relatum ta- | 5 |
| men ad id, quod cantu mulcerentur. | |
| Qvid privs dicam solitis parent<i>s. | 13.1 |
| Solitis laudibus utrum 'mihi solit<i>s' an 'uulgo'? | |
| Vnde nihil maivs generat<v>r ipso. | 17.1 |
| Vnde aut ad Iouem aut ad mundum refertur. Vnde | |
| autem ita positum, ut: | |
| Genus unde Lat. | |
| pro 'ex quo'. | 5 |
| Neqve te silebo Liber. Adtende, quod promittat | 21-22.1 |
| se dicturum de his, non tamen dicat. | |
| Pverosqve Led<a>e. Graeca consuetudine pueros pro | 25.1 |
| filiis. Castorem et Pollucem significat. | |
| Alba navtis <s>tella. Nunc 'candida et benigna', | 27-28.1 |
| ut e contrario illud dicitur: | |
| Nigr<i> cum lacte uenen<i>. | |
| Deflvit saxis <agit>atvs vmor. Saxis litoris scilicet, | 29.1 |
| quae inundantur [scil.] fluctibus se in ea inlidentibus. | |
| Et minax qvia sic volvere pont. v. <r.> Quia uoluere | 31.1 |
| pro 'c<um> uoluere'. | |
| Recvmbit autem pro eo, quod <est> 'quieta est et silet' | |
| dictum est. | |
| An svperbos Tarqvini fasces dvbito. Ineptum est, | 34-35.1 |
| si, quia superbos dixit, Tarquinii Superbi intellegamus. | |
| Tarquinius enim Superbus dignus non est, [Non est] | |
| cui laudes inter deos et hos, quos nominat, principes di- | |
| cantur. | 5 |
| Superbos ergo magnificos intellegamus, ut Tarquinii | |
| Prisci fasces dicat, non Tarquini Superbi. | |
| An Catonis n. l. Eius, qui se Vticae interemit. | 35-36.1 |
| Animaeqve magnae. Aemilium Paulum dicit, qui uictus | 37.1 |
| ab Hannibale apud Cannas Apuliae uicum maluit perire, quam | |
| exemplo collegae Varronis fugere. | |
| Animae ergo prodigum 'contemptorem uitae' in- | |
| tellegendum. | 5 |
| Prodigi enim dicuntur proprie, qui bona sua a se disper- | |
| <g>unt, quasi porro ea ab se agentes. | |
| Fabricivm. | 40.1 |
| Luscin[i]um scil(icet). | |
| Apto cvm lare fvnd<v>s. Apto lare et conuenien<s> | 43-44.1 |
| e<t> gratus fundus intellegendus. | |
| Fama Marcelli. Claudium Marcellum significat Octa- | 46.1 |
| uiae August<i> sororis filium, cuius interitum Vergilius in | |
| sexto libro deflet. Occultum autem aeuum occulte proce- | |
| dens intellegendum. | |
| Ivlivm sidvs. | 47.1 |
| Gai Caesaris stellam dicit. | |
| Gentis hvmanae pater atqve cvstos < . . . tv secvndo | 40-52.1 |
| Caesare regnes.> Quasi occultus sensus. | |
| Hoc autem dicit: Ita regnes, ut neminem secundum abs | |
| te uelis esse quam Caesarem. | |
| Ille sev Parthos Latio. Grata conceptione loquitur. | 53.1 |
| Nam dum rationem inducit pro incolumitate atque imperio | |
| Augusti, mire illi honorem indulget, dicens: siue Parthos | |
| domuerit, siue Seras atque Indos, nihilo minus tibi Olympi | |
| regnum, et tonitruare atque fulminare permittet. | 5 |
| Tv gravi c. [p.] q. <O.> Hoc secundum uulgarem opi- | 58.1 |
| nionem dicitur. |