| Mercvri facvnde nepos Atlantis. Hymnus est in Mer- | 1.10.pr.1 |
| curium, ab Alcaeo lyrico poeta. Facundum autem Mercurium | |
| dixit, quia orationis inuentor est, nepotem Atlantis, quia | |
| Maiae filius est, Maia autem una ex Atlantidibus. | |
| Voce formasti. Notum est Mercurium inuentorem exi- | 3.1 |
| stimari sermonis palestrae lyrae et furtorum. | |
| Magni Iovis et deorvm nvntivm. Σχῆμα ἐξοχὴ <u>t | 5-6.1 |
| Vergilius: | |
| Amphitryoniadae magno diuisque ferebant. | |
| Iocoso fvrto. Bene 'iocoso'; non enim illo, qu<o>d | 7-8.1 |
| a<d> auaritiae fraudem spectat; deinde ipse docet, quid sit | |
| 'iocoso furto'. | |
| Te bo<v>es [s]ol<i>m nisi reddidisses <p. d.> amotas. Dum te | 9.1 |
| puerum Apollo olim minaci uoce terret, nisi bo<u>es reddi- | |
| disses per dolum amotas, faretra uiduus risit. Fabula haec | |
| autem ab Alcaeo ficta. | |
| Et iterum Mercurius idcirco traditur furandi repertor, | 5 |
| quia oratio, cuius inuentor est, animos audientium fallit. | |
| Vidvvs faretra risit Apollo. Belle uiduus fare- | 11-12.1 |
| tra pro 'uiduatus faretra', id est priuatus. | |
| Ilio dives Priamvs relict<a>. Diues Priamus opor- | 14.1 |
| tun<o> ἐπιθέτω<ι>[ν] nunc dicitur, quia tantum scilicet auri | |
| habueri<t>, quod filii corpus exemit. Mercurio autem duce [di- | |
| citur] ad Achillen uenit, qui custodibus somnum misit, uel | |
| quod aurum sub tutela sit Mercurii. | 5 |
| Thessalos ignes, cum ad Achillen uenit propter He- | 15.1 |
| ctoris corpus redimendum. | |
| Iniqva Troiae pro eo, quod est 'inimica'. | |
| Laetis sedibvs: Aelysiis campis. | 17-18.1 |
| Co<he>r<ces tvrbam> levem, umbra<s> scilicet. | 18-19.1 |
| Avrea virga, id est caduceo. |