| Vides vt alta stet nive candidvm S. | 1.9.pr.1 |
| Thaliarchum ad laetiorem uitam hortatur, ut lusibus | |
| adulescentiae, quamdiu aetas permitti<t, uta>tur. | |
| Notandum autem, quod neutro genere Soracte dixerit, | |
| cum uulgo Sorax dicatur. Est autem hic mons in Faliscis. | 5 |
| Stet autem 'plenum sit' significat, ut Ennius: | |
| Stant puluere campi, | |
| et Vergilius: | |
| Iam puluere caelum stare uides | |
| et in Bucolicis: | 10 |
| Stant et iuniperi et castaneae hirsutae. | |
| Flvmina constiterint acvto. | 4.1 |
| Vtrum ad sensum frigoris pertinet, quod <gelu> uelut | |
| pungat, an quod fr<ac>tum uelut uitrum acutum sit? | |
| Svper foco. 'Super focum' uidetur dicere debuisse, sed | 5.1 |
| frequens est in hac figura Horatius, ut: | |
| Destrict<u>s ensis cui super inpia | |
| Ceruice pendet. | |
| Atqve benignivs <deprome> q. S. <o> T. m. d. Diotam | 6-8.1 |
| amforam dicit, quod ansae eius uelut aures sint; ergo Graeca | |
| appellatione hoc dicitur. | |
| Qvem fors d. c. d. l. a. Ordo est: Quemcumque | 14-15.1 |
| dierum fors dabit, lucr<o> adpone. | |
| Per qua<e> dicit, unumquemque diem uitae nostrae nos de | |
| lucro computare debere eo, quod mors cotidie possit accidere. | |
| Nec dvlcis a. s. p. Pro: dum puer es, noli sper- | 15-16.1 |
| nere. | |
| Donec <v>irent<i> canities <abest> morosa. Id est: se- | 17.1 |
| nectus difficilis; nam morosi dicuntur multorum morum inter | |
| se contrariorum. | |
| Composita. | 20.1 |
| Pro constituta. | |
| Nvnc et latentis p. i. g. p. r. a. <a.> | 21-22.1 |
| Grate dictum. Sic enim puellae solent uerecundiam sexus cum | |
| libidine miscentes abscondere <se> sequentibus amatoribus, | |
| et rursus ut inueniantur, risu se prodere. | |
| Tale est illud Vergilii: | 5 |
| Et fugit ad salices, et se cupit ante uideri. | |
| Male pertinaci. Belle: male pertinaci, quia se | 24.1 |
| fingunt [se] retinere, cum uelint sibi adimi, ut iustas habeant | |
| causas, propter quas ueniant. |