| Lydia dic per omnes te deos oro. Haec Lydia amica | 1.8.pr.1 |
| uidetur fuisse Sybaris nomine adulescentis, cui inputat, quod | |
| amore sui inplicitum residem fecerit exercitationum campe- | |
| strium. | |
| Cvr apricvm oderit campvm p. <p.> a. <s.> Cur n<u>n<c> | 3-4.1 |
| oderit campum, qui alioquin patiens pulueris atque solis sit | |
| aut fuerit. | |
| Gallica nec lvpatis <t>emper<et> ora frenis. Gallica ora | 6.1 |
| pro 'Gallicorum equorum ora'. Lupat<a> autem frena sunt | |
| aspera; de quibus et Vergilius sic ait: | |
| Et duris parere lupatis. | |
| Cvr timet flavvm Tiberim t. Qui in campo Martio exer- | 8.1 |
| cebantur, etiam natabant post exercitium, quia et hoc uidetur | |
| necessarium militiae esse. | |
| Saepe disco saepe trans finem i. n. ex. | 11.1 |
| <B>is accipiendum 'trans finem nobilis expedit[i]o', ut sit: | |
| saepe disco trans finem expedito [saepe] nobilis saepe iaculo. | |
| Dicit autem eum gloriose et discum et iaculum misisse. | |
| Qvid latet vt marinae <f>i. d. Thetidis. Σύνλημψις, | 13-14.1 |
| quia ex eo, quod est latet, latuisse accipiendum est. | |
| Et Lycias proriperet catervas. | 16.1 |
| Manifeste hic Lycias pro Troianis posuit. |