| Lavdabvnt alii claram Rhodon. | 1.7.pr.1 |
| Hac ode Munatium Plancum consularem adloquitur, | |
| qua indicat se praecipue Tiburtina regione delectari, omni- | |
| busque eam sua sententia praeponendam adfirmat. | |
| Claram Rhodon. Propterea clara<m>, quod soli sit ob- | 1.1 |
| posita, dicit. De qua et Lucilius sic ait: | |
| Rhodus Carpathium in pelagus se inclinat | |
| apertum. | |
| Bimarem Corinthum appellat, quod Isthmo <ad>posita | 2.1 |
| Cenchreo a<c> Lecheo sinu adluitur. | |
| Aptvm dicit e. A. Homericum est; sic enim de hoc ille: | 9.1 |
| Ἄργος ἐς ἱππόβοτον. | |
| Me nec <tam> patiens Lacędemon. | 10.1 |
| Hoc propter διαμαστί<γ>ωσιν uidetur dicere. | |
| Qvam domvs Albvnea<e>. Albuneam deam e<sse> in re- | 12.1 |
| gione Tiburtina fontis praesidem et Vergil. testis est, qui | |
| in septimo sic ait: | |
| Lucosque sub alta | |
| Consulit Albunea nemorum quae maximas. | 5 |
| F. <sona>t. | |
| Tibvrni l<v>cvs. | 13.1 |
| Tiburnus conditor Tiburis est, cuius fratres Cathillus et | |
| Coras, quorum Vergil. meminit: | |
| Cathillusque acerque Coras Argiua iuuentus. | |
| Vda pomaria riuis inrigua intellegi uult. | 13-14.1 |
| Albvs vt obscvro deterget nvbila caelo saepe Notvs. | 15-16.1 |
| Hanc oden quidam putant aliam esse, sed eadem est; | |
| nam et hic ad Plancum loquitur, in cuius honore et in supe- | |
| riore parte Tibur laudauit. Plancus enim inde fuit oriundus. | |
| Album autem Notum dixit, ut Graeci λευκὸν Νότον, quod | 5 |
| serenum faciat. | |
| Tamen vda Lyaeo tempora. | 22-23.1 |
| Ὑπαλλαγή; ipsum enim udum Lyae<o> intellegi oportet, | |
| id est: uin<o>. | |
| Popvlea fertvr vinxisse corona. Bene non qualibet, sed | 23.1 |
| populea corona propter fortitudinem animi; nam haec arbos | |
| in tutela[m] Herculis est. | |
| Ambigvam Salamina. | 29.1 |
| Nunc duplicem intellegamus, quoniam alteram Teucer | |
| in insula Cypro condidit, patria[m] a Telamone patre eiectus. | |
| O fortes peioraqve passi. Vt Vergil.: | 30.1 |
| O passi grauiora deus dabit. | |
| Nvnc vino pellite cvras. Cras ingens iteravimvs | 31-32.1 |
| aeqvor. Quidam stulte ab itinere <iterare> uerbum fictum | |
| putant, sed nequaquam sic accipiendum, cum simplicior elo- | |
| quutio magis rationem habeat. | |
| Teucer enim mari uenerat, [quia patria eiectus est,] | 5 |
| e<t>[rans ingens iter] ut iterent nauigationem, socios hortatur. |