| Scri<b>eris Vario fortis et hostivm victor Maeoni<i> carminis. | 1.6.pr.1 |
| Agrippam adloquitur, cuius rebus gestis negat se lyrico car- | |
| mine satisfacere posse, ideoque potius a Vario ea<s> scribi | |
| debere. Fuit autem L. Varius et <e>p<ici> carminis et tragoedia- | |
| rum et elegiorum auctor, Vergilii contubernalis. | 5 |
| Maeoni<i> carminis alite. | 2.1 |
| Vt si diceret 'Homericis auspiciis' ac per hoc 'Home- | |
| rica sublimitate'. Notum est autem inter opiniones, quae de | |
| natalibus Homeri feruntur, etiam hanc esse, quasi Maeonis | |
| filius fuerit. | 5 |
| Qvam rem cvmqve ferox navibvs avt eqvis miles te dvce | 3-4.1 |
| gesserit. | |
| Figurata eloquutio; nam cum dixisset scri<b>eris, in- | |
| tulit Quam rem miles gesserit te duce; simplex autem | |
| haec eloquutio erat: scribentur res, quascumque miles gesserit | 5 |
| te duce. | |
| Nec cvrsvs dvplic<i>s per mare V. | 7.1 |
| Amfibolum; nam et duplicis Vlixi intellegi potest, | |
| quod significat 'callidi', potest et duplicis cursus per ac- | |
| cusatiuum pluralem accipi, id est: itus ac reditus. | |
| Nec saevam Pelopis domvm. | 8.1 |
| Notae historiae sunt de Tantali genere, ex quo Pelops | |
| ortus, deinde Atreus et Thyestes, deinde Orestes, de quorum | |
| sceleribus tragoedias uidemus compositas, quarum stilus non | |
| nisi sublimitate ornatur, cui se negat hic poeta sufficere. | 5 |
| Cvlpa de<t>erere ingenii. | 12.1 |
| Belle culpa ingenii; <s>u<u>m uitium autem non aliud | |
| quam humilitatem uult intellegi. Deter[r]ere autem 'minuere' | |
| significat ex consequenti, quia, quae deter[r]untur, minuuntur. | |
| Qvis Martem tvnica tectvm adamant. Id est: quae per- | 13.1 |
| rumpi non possit; adamans enim lapis durissimus. Figurate | |
| autem negat se posse res bellicas scribere, uerum Varium | |
| potius, qui sit Homerico spiritu. | |
| Nos proelia virginvm sectis <i. iv.> vngvibvs. Non | 17-18.1 |
| <in> iuuenes sectis unguibus, sed acrium in iu- | |
| uenes quamuis unguibus sectis. | |
| Cantamvs vacvi. Vtrum 'cum uacui sumus', an 'ideo | 19.1 |
| haec cantamus, quia uacui sumus', id est 'a negotiis liberi'? | |
| quod magis uidetur sensisse, cum subiciat: | |
| Non praeter solitvm leves, id est: ex consuetudine leues. | 20.1 |