| Qvis mvlta gracilis te pver in rosa perfvsvs liqvidis vrget | 1.5.pr.1 |
| odoribvs. Pyrrham meretricem adloquitur, cuius calliditatem | |
| <mem>orans ait, se quoque in amorem eius inplicitum susceptis | |
| uotis tandem euasisse. | |
| Gracilem pro tenero posuit. Teneri enim adhuc | 1.1 |
| graciles solent esse et puellae et adulescentes. | |
| Hev qvotiens fidem m. deos f. et as. Per allegoriam | 5-6.1 |
| haec dicuntur, quibus significat tempestatum modo mutabiles | |
| esse meretricis huius blanditias. | |
| Miseri <qvibv>s i<n>t. n. Miseros eos ait, quibus | 12-13.1 |
| ignota et inexperta sit huius meretricis fraudulentia. Se autem | |
| more eorum, qui euaserunt maris pericula, uota soluisse, quod | |
| amore huius liberatus sit. | |
| Videmus autem hodieque pingere in tabulis quosdam | 5 |
| casus, quos in mari passi sint, atque in fanis marinorum | |
| deorum ponere. Sunt etiam qui uestem quoque ibi suspen- | |
| dunt, diis eam consecrantes. | |
| Me tabvla sacer votiva paries indicat vvida. | 13-14.1 |
| Me sacer paries per tabulam uotiuam indicat ma<r>is po- | |
| tenti deo uestimenta suspendisse. |