Solvitvr acris hiemps grata vice veris et Favoni.
|
1.4.pr.1
|
Haec ode ad Publium Sestium consularem scripta est,
|
|
qua describens uerni temporis gratiam, cohortatur ad laetio-
|
|
rem indulgentioremque uitam, admonens mortem aequaliter
|
|
omnibus inminere.
|
5
|
Grata vice veris et Favoni.
|
1.1
|
Fauonium uentum, qui Zefyrus Graece appellatur, ueris
|
|
tempore incipere flare et Vergil. testis est, qui sic ait:
|
|
Vere nouo gelidus canis cum montibus umor
|
|
Liquitur et Zefyro putris se glae<b>a resoluit.
|
5
|
Terrae solvtae.
|
10.1
|
Vtrum 'liberae, et cultui non inseruientes' intellegen-
|
|
dum, ut prata significare uideatur, <an> 'temper<i>e et aestu
|
|
aeris solutae, quae paulo ante frigore hiemis strictae erant'?
|
|
Sic et Vergilianum illud se habet:
|
5
|
Et Zefyro putris se glaeba resoluit.
|
|
Nvnc et in vmbrosis F. d. i. l.
|
11.1
|
Sic et Vergil. ueris tempus aptum rusticis ad sacrifi-
|
|
candum dicit, quia
|
|
Tunc somni dulces et tunc mollissima uin<a>.
|
|
Sev poscat agnam. Adtende feminino genere agnam
|
12.1
|
maluisse dicere quam agnum, secundum illud Vergilia-
|
|
num:
|
|
Et caesa iungebant foedera porca.
|
|
Nescio quid enim quaedam eloquutiones per femininum
|
5
|
genus gratiores fiunt.
|
|
Pallida mors aeqvo pvlsat pede <p. tabernas>. Pe<r> ta-
|
13.1
|
bernas uulgares domos significat, per turres altiores.
|
|
Nec regna vini sortiere talis.
|
18.1
|
Hoc ad magisteria conuiuarum pertinet, quae talorum
|
|
iactibus sortiri solitos et Plautus significat in Captiuis[,
|
|
item in Asinaria].
|
|