| Sic te diva potens Cypri. | 1.3.pr.1 |
| Ad nauem loquitur, qua Vergilius Athenas petierat, | |
| adorans eam, ut eum incolumen perferat. | |
| Sic fratres Helenae lvcida sidera. Σχῆμα ἐφεξήγησις, | 2.1 |
| [quia fratres Helenae lucida sidera sunt,] ut Vergil.: | |
| Effugimus scopulos Ithacae L<a>e<r>tia regna. | |
| Constat autem hodieque inter nautas Castoris et Pollucis | |
| stellas plerumque nauibus infestas esse. | 5 |
| <Praeter Iapyga>. Iapyx uent<u>s a regione, unde flat, di- | |
| citur. Iapygia autem est, quae nunc Apulia appellatur. Si- | |
| <g>(nificat) ergo optim<e> hoc uento ex Italia Athenas nauigari, | |
| et idcirco optat, ne alius flet, quam ipse, nauiganti Vergilio. | |
| Qvae tibi c. d. V. Ambiguum, utrum debes finibus | 5-6.1 |
| Atticis an finibus Atticis reddas accipiendum sit. | |
| Et serves animae dimidivm meae. | 8.1 |
| Suauiter hoc dictum secundum illam amicitiae defini- | |
| tionem, qua philosophi utuntur: | |
| Μία ψυχὴ ἐν δυσὶν σώμασι κειμένη. | |
| Illi robvr et aes t. c. <p.> e. Exsecratur eum, qui | 9-10.1 |
| primus ausus sit nauigare, dicitque eum durissimo corde ac | |
| pectore fuisse, qui tanta pericula non timuerit. Habet autem | |
| hic quiddam Homericum: | |
| Χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐν<ε>ίη | 5 |
| [id est ferreum pectus]. | |
| Nec rabiem Noti qvo n. a. H. m. | 14-16.1 |
| Arbitrum pro rectore posuit. Significat autem in Adria- | |
| tico sinu neminem magis Noto uento saeuire; per quod ui- | |
| detur ibi dominationem exercere, uel ad extollendos fluctus, | |
| cum saeuit, uel ad placandos, cum flare desinit. | 5 |
| Qvem mortis t. g. q. s. o. m<on>s. natantia. | 17-18.1 |
| Quam mortem, inquit, abhorrere potest, qui monstra | |
| maris et asperrima saxa sine lacrimis uidere potuit? | |
| Infamis scopvlos ait propter atrocitatem naufragiorum, | 20.1 |
| quae ibi multi patiuntur. | |
| Ceravnia montes sunt Epiri. | |
| Neqviqvam d. a. p. O. d. <t.> | 21-23.1 |
| Prospexerat, inquit, natura hominibus, ut terrae, quibus | |
| sine periculo utere<nt>ur, a mari discernerentur, sed hoc frustra, | |
| cum iam audeat humana temeritas etiam mari se committere. | |
| Avdax Iapeti genvs. Prometheum significat, de quo | 27.1 |
| nota fabula est, ignem eum furtim a caelo hominibus adtu- | |
| lisse, et inuexisse terris multas calamitates. | |
| Post ignem aetheria domo svblat. Hesiodus ait, | 29-30.1 |
| cum ignis e caelo furto Promethei subductus esset, Pandoram | |
| inmissam terris poenae causa[m]. Nam per eam mulierem | |
| patefacto dolio erupisse omnium pestium genera, quibus ho- | |
| mines laborarent. Secundum eam opinionem haec dicuntur. | 5 |