| O navis referent in mare t. n. f. | 1.14.pr.1 |
| In hac ode ad Marcum Brutum loquitur, qui apud Fi- | |
| lippos Macedoniae urbem ab Augusto fusus uidebatur rursus | |
| <se> instruere ad pugnam. | |
| Merito autem poeta per allegoriam metuere se pro eo | 5 |
| testatur, quoniam sub ipso militauerat. Qui tamen ex proelio | |
| Philippico fatigatus, receptus ab Augusto ueniam ab eo | |
| meruit. | |
| Nonne vides vt nvdvm remigio latvs. Manifestae alle- | 3-4.1 |
| goriae, per quas significat, ex parte iam debilitatum exercitum | |
| Bruti, et uires partium eius minutas esse. | |
| Vix dvrare carinae p. i. a. | 7-9.1 |
| Durare aequor mira figura dicitur pro: sustinere uim | |
| aequoris. Imperiosius autem translatiue pro 'saeuius.' | |
| Qvos itervm [non uite]. Non iterum pressa, sed | 10.1 |
| iterum uoces malo pressa. Amfibolos. | |
| Qvamvis Pontica pinvs. | 11.1 |
| Haec ad nobilitatem Bruti referuntur. | |
| Silvae filia nobilis. <Vtrum siluae nobilis> an tu | 12.1 |
| nobilis, ἀμφιβολία per casus. | |
| Nihil <pictis> timidvs nav<i>ta pvppibvs fidit. | 14-15.1 |
| Ἀλληγορικῶς ait nihil prodesse in bello ornamenta nobilitatis. | |
| Nvper sollicitvm qvae mihi taedivm, nvnc desiderivm | 17-18.1 |
| cvraqve non levis. Ecce hic manifeste ostendit se poeta par- | |
| tium Bruti fuisse, quarum affectione sese teneri ostendit pro- | |
| pter ipsius Bruti miserationem. | |
| Interfvsa nitentis vites aeqvora C. Hic sensus per | 19-20.1 |
| se accipiendus et subaudiendum hic 'suadeo', ut sit: suadeo, | |
| uites aequora inter Cycladas nitentes fusa. Sed hoc per alle- | |
| goriam intellegendum. Maria tamen angustiora periculosiora | |
| sunt; nam inde et freta dicuntur, quod semper ferueant, id | 5 |
| est inquieta sint. Per hoc ergo suadet Bruto, ne se artioribus | |
| periculis committat. |