| Pastor cvm traheret per freta. Hac ode Bacchylidem imi- | 1.15.pr.1 |
| tatur. Nam ut ille Casandram facit uaticinari futura belli | |
| Troiani, ita hic Proteum. | |
| Ingrato celeris obrvit otio ventos. Ingratum esse | 3-4.1 |
| otium <u>entis ait, quia feroces sunt et semper saeuire cupiunt. | |
| Mala dvcis avi domvm q. m. r. <G.> m. Malo auspicio | 5-6.1 |
| ducis, ad quam repetendam omnis Graecia armabitur. | |
| Neqviqvam Veneris praesidio ferox pectes caesariem | 13-15.1 |
| grataqve femini<s> inbelli cithara carmina divides. Veneris | |
| praesidio ferox. Cuius sensus hic est [sibi]: Nec pul- | |
| chritudo tibi, nec scientia cithara canendi bello proderunt. | |
| Haec enim deliciae mulie[b]ribus magis aptae sunt. | 5 |
| Diuides, pro: dispones. | |
| Ecce fvrit <te> repperire pro: furit, ac per hoc, dis- | 27.1 |
| currit, ut te repperiat. | |
| Qvem tv cervvs vti vallis i. a. v. p. l. Ordo est: | 29-30.1 |
| quem tu fugies, uti ceruus lupum in altera parte uallis uisum. | |
| Mollis autem: inbellis atque eneruis. | |
| Svblimi hanelitv. Per ὑπαλλαγὴν dixit pro: 'sublimi | 31.1 |
| parte corporis edito', quod est: ore. | |
| Non hoc pollicitvs tvae [genti]. Helenae scilicet. | 32.1 |
| Classis Achillei. <'Achillei'> et 'Vlixei' ueteres dixe- | 34.1 |
| runt, ad similitudinem fortassis 'diei' et 'faciei'. |