| O matre pvlchra filia pvlchrior. Hac ode παλινω<ι>δίαν | 1.16.pr.1 |
| repromittit ei, in quam probrosum carmen scripserat, Tynda- | |
| ridae cuidam amicae suae, id est recantaturum ea, quae dixerat, | |
| dicitque se iracundia motum haec scripsisse. Adfirmat autem | |
| non magis Matris Magnae aut Apollinis numine instinctos | 5 |
| furere, quam eos, qui iracundia sint incitati, adeo ut nulla | |
| ui hic furor deterreri possit. | |
| Noricvs ensis. Speciem pro genere posuit. Non | 9-10.1 |
| enim Norico tantum enses fiunt, sed sic dicitur, ut: | |
| Leu<i>s innatat alnus | |
| Missa Pado. | |
| Nec mare navfragvm. | 10.1 |
| Aliter 'mare naufragum', aliter 'homo naufragus' dicitur. | |
| Mare enim facit naufrag[i]um, quasi naufrag[i]um Scyl- | |
| lacaeum, quod ibi naues frangantur. | |
| Et insani leonis vim stomacho a. n. Belle de fabula | 15.1 |
| sensus praesenti intentioni necessarius conceptus est. | |
| Ait autem Prometheum limo homines fingere iussum | |
| <et> ex omnibus animalibus particulas homini adponere uim | |
| leonis stomacho adposuisse; idcirco iracundia magis nos in- | 5 |
| cendi quam ulla alia animalia. | |
| Irae Th<y>esten exitio gravi. | 17.1 |
| Iam hoc ἀπὸ παραδίγματος infert, probans, quam | |
| sit ira atrox et exitiosa hominibus. | |
| Inprimeretqve mvris hostile aratrvm. Hoc est: | 20-21.1 |
| haec eadem ira causa fuit delendis urbibus, adeo usque, ut | |
| ubi fuissent muri, aratrum duceretur. | |
| Me qvoqve pectoris temptavit in dvlci ivventa fervor. | 22-24.1 |
| Me quoque, inquit, iracundia calore iu<u>entae magis ac- | |
| censa incitauit in iambos. | |
| Iambi autem uersus aptissimi habentur ad maledicendum. | |
| Denique et Catullus, cum maledicta minaretur, sic ait: | 5 |
| At non effugies meos iambos. | |
| Fias recantatis amica. Recantari prob<r>a dicuntur, | 27.1 |
| cum contraria probris carmina fiunt in e<u>m, cui maledixeris. |