| Velox amoenvm saepe Lvcretilem. Et haec ode ad Tynda- | 1.17.pr.1 |
| riden scribitur, cui plene cupiens satisfacere poeta, inuitat | |
| eam in fundum suum, quem in Sabinis habebat. | |
| Velox amoenvm saepe <L.> m. <L.> F. Ea figura hoc dictum | 1-2.1 |
| est, qua illud apud Vergilium: | |
| Chaoniam pingui glandem mutauit arista. | |
| Sensus est alter: relicto Lycaeo monte Faunus in Lucre- | |
| tilem uenit. | 5 |
| Lucretilis autem mons in Sabinis est. | |
| Defendit aestatem. Ita dictum est, ut: | 3.1 |
| Solistitium pecori defendite; significat autem: | |
| prohibete. | |
| Olentis vxores mariti. Venus<te> capras dicit uxores | 7.1 |
| olentis mariti, quia hirci, quorum uxores sunt, male olent, id | |
| est faetent. Olentis ergo non simpliciter accipiendum, sed | |
| pro 'grauiter olentis', ut illud est: | |
| Alia serpyllumque herbas contundit olentes. | 5 |
| [Suptilis et tenuis] λιτότης est σχῆμα [cum minus dici- | |
| tur, plus intellegitur, ac si dicas, non indoctum hominem, | |
| quem uelis intellegere doctissimum]. | |
| Nec Martialis aediliae. | 9.1 |
| Et hic 'metuunt' audiendum, quia sic se habet sensus, | |
| 'nec colubras metuunt, aediliae nec lupos', quos Martialis | |
| ait, quod in tutela Martis sint. | |
| Vtcvmqve dvlci Tyndari fistvla valles et Vsticae cv- | 10-12.1 |
| bantis levia personvere saxa. Vtcumque pro 'quandocumque'; | |
| sensus enim: quandocumque cantu fistulae Fauni Vsticae | |
| montis saxa resonuerunt, metu colubrarum <e>t luporum caprae | |
| meae liberantur; Faunus enim eas in honorem meum tuetur. | 5 |
| Vsticae cvbantis. Vstica mons in Sabinis est, quem cu- | 11.1 |
| bantem suauiter dixit, ad resupinam regionem eius adtendens. | |
| Hinc tibi copia manavit ad p. b. <r.> h. | 14-16.1 |
| [I]De[st] Sabino fundo scilicet. | |
| Ordo est autem: hinc tibi ad plenum manabit opulenta | |
| copia. Benigno cornu, uidelicet copioso et diuite. Nam | |
| cornu uidetur significare Fortunae, quod Hercul<e>s detractum | 5 |
| Acheloo uicto[r] dicitur donasse Fortunae, idque etiam uulgo | |
| Cornucopia <dicitur>. | |
| Rvris honore id est copiis rusticis. | |
| Et fide Teia. Anacreon lyricus poeta <T>eius fuit, id | 18.1 |
| est, ab urbe Teio, quam i<n> Pa[m]flagonia esse Sallustius | |
| indicat, cum de situ Pontico loquitur. Fides autem chordae | |
| dicuntur, unde et fidicinas comici dicunt citharistrias. Repro- | |
| mittit ergo amicae in agello suo se cum ea lyricum carmen | 5 |
| cantaturum. | |
| Laborantis in vno P. v. In uno: Vlixe scilicet, | 19-20.1 |
| et utique 'amore l<a>bora<n>tis'. | |
| Vitream Circen parum decore mihi uidetur dixisse, | |
| pro candida. | |
| [<Lesbii.> Antonomasia. Non enim 'uini' dixit]. | 21.1 |
| Hic innocentis pocvla Lesbii id est: lenis et minime | |
| caput onerantis. Lesbii autem uini intellegendum a Lesbo | |
| insula. | |
| Nec Semeleivs c. M. confvndet Thyonevs. Thyone | 22-23.1 |
| Semele a Graecis dicta, unde Liber Thyoneus dicitur. Sensus | |
| autem est: Nec [h]ebri<et>ate rixae ori<e>ntur. | |
| Nec metvis protervvm svspecta C. Videlicet hunc | 24-25.1 |
| Cyrum amatorem Tyndaridis. Haec ergo cum in Sabinis | |
| secum esse coeperit, non eam suspectam futuram, ne Cyrus | |
| zelo incitatus manus ei inferat. | |
| Dispari, in amore non consentienti<; tibi> scilicet | 25.1 |
| intellegendum. |