| Nvllam Vare s<ac>ra[s] vite <p.> s. a. | 1.18.pr.1 |
| Vinum laudat, suadens Varo, ut in regione Tiburtina | |
| uitem potius quam arborem serat. | |
| Et moenia Cathilli. Et supra ostendimus Cathillum et | 2.1 |
| Coram fratres esse Tibur[ti]ni, cuius nomine Tibur condi- | |
| derunt. | |
| Ac neqvis modici t. m. L. Nequis, inquit, inmoderate | 7.1 |
| bibat, exemplo sunt Lapithae et Centauri, qui in conuiuio | |
| Pirithoi hac ebrietate pugnam contraxerunt. | |
| Monet Sithoniis n. l. E. | 9.1 |
| Sithonii Thraces sunt, qui per uinulentiam inuitati etiam | |
| inlicitos concubitus audent. | |
| Non ego te candide B. A genere uestis Liber Bassareus | 11.1 |
| appellatur, unde et ipsae Bacchae Bassarides appellantur. | |
| Nec variis obsita frondibvs svb d. r. [q.] Non pro- | 12-13.1 |
| feram in publicum mysteria tua, inquit, latentia alioquin ac | |
| secreta. Sed per allegoriam hoc uidetur dicere: ea, quae fidei | |
| meae commissa sunt, numquam ego ebrius factus prodam. | |
| Saeva tene cvm Berecynthio cornv tympana. | 13-14.1 |
| Oro te, inquit, contineas a me, o Liber, furoris incita- | |
| menta, quae <per> se ipsa ad cupiditatem insaniendi accendunt. | |
| Et tollens vacvo plvs nimio g. v. | 15.1 |
| Eleganter, quia ex ebrietate plerique plus sibi adrogant | |
| quam debent. | |
| Vacuum ergo uerticem, id est uanum cerebrum | |
| accipe. | 5 |