| Mater saeva Cvpidinvm. Hac ode renouari sibi amorem | 1.19.pr.1 |
| dicit instinctu Veneris ac uini, adiuuante etiam licentiae | |
| libertate. | |
| Vrit grata protervitas. | 7.1 |
| Ἐρωτικῶς dixit, quia plerumque ipsa superbia a<c> fasti- | |
| dium mulieris magis eam amatori commendat. | |
| Et vvltvs nimivm lvbricvs aspici[s]. Mire dictum est, | 8.1 |
| cuius uultus cum aspectus est, lubricos in amorem sui facit | |
| iuuenes. | |
| Nec patitvr <S.> et v. a. e. P. d. | 10-12.1 |
| Hic ostendit se in deliciis Veneris occupatum, non posse | |
| res bellicas scribere. | |
| Nec qvae nihil adtinent. | 12.1 |
| Iucunde nihil ad se pertinere ait alia, nisi quae ad Ve- | |
| nerem pertinent. | |
| Mactata veniet l. <h.> | 16.1 |
| Veneri scilicet mactata hostia, Glycera lenior ueniet, de | |
| qua bene hoc dictum est, quia proteruam eam esse iam dudum | |
| ostenderat. |