| Vile potavis modicis <S.> c. | 1.20.pr.1 |
| Maecenatem ad cenam inuitat, promittens se ei uinum | |
| Sabinum exhibiturum, quod in amforam Graecam miserit, ut | |
| inde scilicet aliquid adduceret suauitatis. Quod uile pro non | |
| uetusto uidetur dixisse. | 5 |
| Alioquin Sa<b>inum uinum si uetustum sit, non est uile. | |
| Modicis. Videtur modicum pro paruo positum; quod | 1.1 |
| quid<a>m negant, existimantes modicum a modo dici, et si- | |
| gnificationem habere eius, quod Graece metr<i>on dicitur. | |
| Conditvm le<v>i. Dicit se hoc uinum per semet ipsum in | 3.1 |
| ueterarium condidisse. Leuisse se ergo gypso utique uult | |
| intellegi. Huic contrarium est Terentianum illud: | |
| Releui dolia atque omnes serias, | |
| quod significat 'aperui, et quasi regypsaui'. | 5 |
| Datvs in theatro cvm tibi plavsvs. Diximus et supra | 3-4.1 |
| clar<o>s et bonae existimationis uiros plaus<u> populi solitos fuisse | |
| in theatro excipi, malos autem sibilari. | |
| Care Maecenas eqves. | 5.1 |
| Constat Gaium Maecenatem in equestri dignitate sua | |
| uoluntate permansisse, cum utique facultas lati claui pateret. | |
| Vt paterni flvminis r<i>p<ae>. Tiberis ex Etruria uenit, | 5-6.1 |
| quem paternum Maecenati dicit, quia inde Maecenas oriundus. | |
| Vaticanum autem montem non longe a theatro Pompei | |
| esse scimus, quem resonuisse simul cum ripis Tiberis plausu | |
| populi dicit. | 5 |
| Tv vivis vvam. <Vua> pro uino μετωνυμίᾳ, τρόπῳ di- | 10.1 |
| citur. Huic contrarium Plautus in Trinummo fecit, | |
| uinum pro uua dicens: | |
| [is]Tum uinum, priusquam coctum est, pen- | |
| det putidum. | 5 |
| Mea nec Falernae temperant vites neqve. Ordo est: | 10-11.1 |
| Mea pocula nec Falernae uites temperant nec Formiani colles, | |
| per quod significat, nec Falernum uinum se habere, quod ei | |
| in caena exhibeat, nec Formianum. |