| Dianam tenerae dicite virgines. Dicite pro 'cantate' | 1.21.pr.1 |
| positum, ut: | |
| Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos. | |
| Laton[i]amqve svpremo d. p. I. Supremo pro | 3-4.1 |
| summo, ut Supreme Iuppiter a Terentio dicitur. | |
| Penitus autem dilectam, pro 'ualde dilectam', ut: | |
| Penitus modo n<u>n<c> genus omne perosum | |
| Femineum, | 5 |
| ['funditus' et penitus dilectam pro familiariter dilectam in- | |
| telleg<e>]. | |
| Nigris avt Herymanthi silvis. Erymanthus mons in | 7-8.1 |
| Arcadia est. Nigris autem siluis umbrosis intellegamus. | |
| Gragi. Gragus mons Lyciae, in quo Chim<a>era fuisse | 8.1 |
| dicitur. | |
| Vos Tempe <tot>idem tollite lavdibvs. | 9.1 |
| Tempe locus est in Thessalia opacitate et Paeneo flumine | |
| amoenus, quem in honorem Apollinis merito lauda[ba]t, quod | |
| ibi laurus plurima sit. | |
| Fraternaqve vmervm lyra. Et hic ex superiore accipe | 12.1 |
| 'insignem'. C<e>t[h]<e>r<u>m per figuram haec eloquutio intelle- | |
| genda, ut sit: Apollinem umerum insignem, hoc est: umerum | |
| insignem habentem, <ut> laeta comam dicitur a Ver- | |
| gilio, et multa similia. | 5 |
| Fraterna lyra: Quia Mercurius lyram inuenit, qui frater | |
| Apollinis est. | |
| A popvlo et principe Caesare. | 14.1 |
| Numquid principe et ad populum referemus, ut <si>t a | |
| populo principe, quia populus Romanus princeps [rector] | |
| omnium populorum recte dicitur? |