| Integer vitae scelerisqve pvrvs. | 1.22.pr.1 |
| Ad Aristium Fuscum haec scribuntur, quibus indicat | |
| innocentiam semper et ubique t<u>tam esse; cuius rei testimo- | |
| nium ipse acceperit tunc, cum in Sabinis in agello suo spa- | |
| tiantem se lupus inmensae magnitudinis fugerit. Et haec | 5 |
| dubito, utrum ioculariter dicantur, an uer<e>, quoniam lupi | |
| dicuntur solere singulares homines inuadere. | |
| Integer vitae. Vt Vergilius: | 1.1 |
| O praestans animi[s] iuuenis. | |
| Fvsce faretra. Grauida faretra pro graui, ac per | 4.1 |
| hoc plena μεταφορικῶς. | |
| Lambit Hydaspes. Hydaspes amnis Indiae e[t]s<t>. Fa- | 8.1 |
| bulosus dictus autem, quia India plurima genera miracu- | |
| lorum, et digna fabulis ferat. Lambit autem translatiue | |
| dictum est a lingua, per quod significat Hydaspen fluuium | |
| lenem esse, et leniter ripas suas tangere. | 5 |
| Canto Lalagen, id est: carmen in Lalagen nomine | 10.1 |
| amicam compositum. S[c]i[li]c et liber Lucilii XVI. Collyra | |
| inscribitur, eo quod de Collyra amica in <eo> scriptum sit. | |
| Etiam nos sic plerumque loquimur. | |
| Et vltra terminvm cvris vagor. Id est: ultra ter- | 10-11.1 |
| minum fundi mei procedo, lucorum uoluptate inlectus. Curis | |
| autem expeditis pro 'ipse curis expeditus, id est securus'. | |
| Neqve militaris Davnias. | 13-14.1 |
| Daunia<s> Apulia dicta a Dauno rege socero Diomedis, | |
| quam militarem dixit, quia militiae aptos uiros habet. | |
| Latis alit aescvletis. Aesculeta ab aesculo arbore ita | 14.1 |
| dicuntur, ut pineta a pino. | |
| Nec Ivbae tellvs. Mauretania intellegenda a Iuba rege. | 15.1 |
| Pone me pigris. Quur pigros campos dixerit, ipse | 17.1 |
| ostendit subiciendo ubi nulla arbor aestiua recreatur | |
| aura. | |
| Qvod latvs mvndi. Latus pro qualibet mundi parte | 19.1 |
| posuit. | |
| Malvsqve Ivppiter vrget. | 19-20.1 |
| Iouem pro tempestate ponere poeticum est. Sic et | |
| Vergil.: | |
| Modo Iuppiter adsit, | |
| Tertia lux classem Creteis sistit in oris. | 5 |
| Ergo malus Iuppiter pro eo, quod est 'iniqua tem- | |
| pestas'. | |
| Pone svb cvrro nimivm propinqvi solis id est: in | 21-22.1 |
| Africa, cui sol scilicet prop[r]ior est, quam ceteris terris. | |
| Domibvs negata, quia ultimae partes Africae inhabi- | 22.1 |
| tabiles sunt propter nimios calores. | |
| Dvlce ridente<m> pro 'dulciter ridentem', nomen pro | 23.1 |
| aduerbio positum. |