| Vitat invleo me similis Chloe. | 1.23.pr.1 |
| Haec ode in puellam refugientem tactum uiri scripta est. | |
| Sensus est autem: Chloe me uitat atque timet ut inuleus, | |
| qui matri aberrauit. | |
| Nam sev movilibvs v. i. a. f. | 5-6.1 |
| Ὑπαλλαγὴ est pro 'ueris aduentu folia enata inhorrue- | |
| runt' id est: commota sunt ac tremuerunt. | |
| Sev virides r. d. l. Rubus sentes sunt morae agrest<i>s. | 6-7.1 |
| Sic denique et a rusticis hodieque in Italia appellantur. | |
| Atqvi non ego te tigris vt aspera. Sensus est: Non tamen | 9.1 |
| ita tu timere <o> Chloe debe[re]s, ut inuleus, quia ille periclum | |
| uitae a tigride uel a leone timet, ego te autem non ea mente | |
| persequor, ut absumam, sed ut amplectar; quare non ut ille, | |
| ita tu matrem adhuc debes sequi, cum sis id aetatis, ut uirum | 5 |
| ferre possis. |