Bacchvm in remotis c. r. 2.19.pr.1
  Hac ὠ<ι>δῆ<ι> indicat a se uisum Liberum patrem in
secretis nemoribus carmina docentem, et quasi perturbatus
his, quae audierat, exclamat: heu heu.
  Avris <ca.> S. 3-4.1
  Acutas Satyrorum aures non ad audiendum tantum re-
feren[da]s dixit, sed etiam ad figuram e<a>rum.
  Nam sic uidemus Satyros fingi oblongis auribus acu-
tisque. 5
  Hev he re<ce>nti mens trepidat metv plenoqve <Bacchi> 5-7.1
pectore tvrbidvm laetatvr hev he. 'Metu[it] trepid<a>t' sacr<i>s
agit[t]a<tum> e<t> perturbatum significat; et mira energia
totus hic locus explicatur.
  Plenoqve Bacchi pectore tvrbidvm <l.>, e. Bonus sensus; 6-7.1
uiso enim deo quis non perturbetur, licet gaudeat? Et bene
repetitum eu heu, quasi incitamento mentis ad hanc excla-
mationem instigante.
  Parce Liber parce grav<i> metvende thyrso. Bene haec 7-8.1
dicuntur ab eo, qui per ipsam mentis perturbationem putet
sibi infesto thyrso deum inminere.
  Fas pervicacis est mihi Thy<iada>s. Fas est nunc non 9.1
significat 'licet', sed 'possibile est'; uult enim probare se deo
non indignum esse mysteriis eius, cum sufficiat cantandis his,
qu<ae> ad sacra eius pertineant.
  Iterare mella. Ex integro cantare ac repetere. 12.1
  Fas e[s]t beatae conivgis addit<v>m stellis. Ariadnes 13-14.1
coronam significat, quam Liber pater inter sidera conlocauit.
  <T. P.> Pentheus ui<n>ctum recluserat, qui ob hanc 14.1
causam fulmine ictus est.
  Exitivm Licvrgi. Hic, quod uites excidisset, furore a 16.1
Libero iniecto crura sibi falce amputauit.
  Tv flectis amnes. Flectis pro eo, quod est 'domas', 17.1
positum est, tamquam [de]cursus eorum declinet, quo uelit;
an quia multas terras subegit, an uero quia muneri eius in-
miscentur et ad suauiorem usum flectuntur?
  Tv mare barbarvm. Barbarum pro saeuo ac uiolento 5
propter subi[ec]tas tempestates dixit. 'Flectis' autem ex su-
periore hic quoque audiend<um>.
  Tv separatis vvidvs in ivgis. 18.1
  Separatis: secretis ac remotis nunc significat.
  Vvidvs in ivgis: madidus scilicet propter uinum.
  Nodo coherces viperino Bisthonidvm sine fravde 19-20.1
crinis. Bisthoni Traces sunt, qui, cum in sacris Liberi patris
crinibus solutis uersantur, angues et capite et [in] manibus
gestant; sine fraude autem sine noxa ac sine iniuria in-
tellegendum. 5
  Rhoetvm retorsisti leonis vngvibvs horribiliqve mala. 23-24.1
<Non> 'leonis unguibus et horribili mala retorsisti', s<e>d 're-
torsisti Rhoetum, qui est leonis unguibus et horribili mala'.
  Sic dicitur illud apud Vergilium:
      [Maculis] Quem Thracius albis 5
    Portat equus bicolor maculis.
  Sed idem pacis eras medivsqve belli. 27-28.1
  Hoc est: tam belli quam pacis potens.
  Te vidit insons Cerbervs. Non 'semper insons', sed 29.1
'tibi insons', id est: qui tibi nocere non potuit.
  Avreo cornv decorvm. Liber<o> patri et cornua <a> 29-30.1
nonnullis adsignantur, quoniam scilicet uinolentia etiam pro-
teruitatem et contumaciam addere solet, quae per cornua si-
gnificantur.
  Leniter atterens cavda<m>. Suauiter, ut solent canes 30.1
facere dominis blandientes.