| Non vsitata nec t. f. p. Poetice significat se in cycni fi- | 2.20.pr.1 |
| guram transiturum et dulcedine[m] cantus totum orbem in- | |
| pleturum. | |
| Non vsitata autem hoc est: non uulgari[a]; nec enim | 1.1 |
| uulgaria scribit. | |
| Biformis. Biformem autem uatem se dicit, quod et | 2.1 |
| lyrica scribat et exametros. | |
| Non ego pavpervm sangvis parentvm. Hoc est: non | 5-6.1 |
| e<g>o ignobilis, quem putatis humilibus parentibus natum. | |
| Non ego qvem vocas dilecte Maecenas obibo. Negat | 6-7.1 |
| se obiturum, quod per allegoriam intellegi uult carmina sua | |
| semper floritura. | |
| Iam iam residvnt crvribvs asperae pelles. Iam dicit | 9-10.1 |
| se in cycnum transfigurari. | |
| Iam Daedaleo notior [H]icaro visam gementis litora | 13-14.1 |
| Bosphori. Haec significa<n>t carmina sua ad extrema usque | |
| orbis terrarum et barbaras etiam gentes peruentura. | |
| Gementis autem Bosphori, hoc est: perstrepentis | |
| ac sonantis intellege. | 5 |
| Hyperboreosqve campos. | 16.1 |
| Qui ultra flatus Aquilonis septemtrioni subiacent. | |
| Et qvi dissimvlat metvm Marsae coho<r>t<i>s. Italorum mi- | 17.1 |
| litum accipe; Marsi enim Itali sunt. | |
| Absint inani fvnere neniae. | 21.1 |
| Neniae enim cantus sunt funerum. | |
| Lvctvsqve tvrpes. | 22.1 |
| Ad habitum lugentium refert, qui scilicet turpes sunt; | |
| turpem autem ipsum luctum ait. | |
| Ac sepvlchri mitte svpervacvos honores. Super- | 23-24.1 |
| uacua est enim sepultura ei, qui inmortalitatem uidetur per | |
| carmina consequi. | |
| HORATI FLACCI COMMENTARIORVM LIBER II EXPLICIT |