| INCIPIT LIBER III | |
| Odi profanvm vvlgvs et arceo. Indoctos detestatur. Haec | 3.1.pr.1 |
| autem ὠ<ι>δὴ multiplex per uarios deducta est sensus. | |
| Odi profanvm. Profanos allegoricos indoctos dicit. | 1.1 |
| Ceterum profani proprie dicuntur sacris non initiati. | |
| Ergo quasi Musarum profanos dicit. | |
| Favete lingvis. Hic mos in sacrificiis usurpatur et si- | 2.1 |
| gnificat 'bona om<in>a habet<e>', quod oportune poeta hic in- | |
| tulit, qu<i>a et profanos praedicendo et Musarum sacerdote<m> | |
| subi<ci>endo sacrorum meminerat. | |
| Carmina non privs avdita. Romanis utique non | 2-3.1 |
| prius audita, quamuis L<a>euius lyrica ante Horatium scri- | |
| pserit. | |
| Sed uidentur illa non Graecorum lege ad lyricum cha- | |
| racterem exacta. | 5 |
| Virginibvs pverisqve c. Dicit se carmen proditurum, | 4.1 |
| quod teneras aetates ad utilia instituat, quibus ad beatam | |
| uitam peruenire possint. | |
| Reg[n]vm <t.> in proprios greges r. i. <i.> i. <e.> I. <c.> | 5-8.1 |
| G. t. c. <s.> m. | |
| Zeugma est [et] hic, ut 'imperium' et ad superiorem sen- | |
| sum referamus, quia totum tale est: regum timendorum in | |
| proprios greges imperium est et <in> i<l>los <I>o<ui>s. | 5 |
| Ostendit autem neminem hominem a metu inmunem esse, | |
| ac per hoc, et infimos et maximos [h]isdem condicionibus | |
| uita<e> subiectos esse. | |
| Est vt viro vir lativs ordinet arbvsta svlcis et re- | 9-10.1 |
| liqua. Per haec ostendit studia quidem et gradus honorum | |
| et mores diuersa esse hominibus; condicionem tamen morta- | |
| litatis unam esse. | |
| Hic [in]generosior d<e>scend. in c. p. | 10-12.1 |
| Candidatum magistratu<u>m petendorum significat. | |
| Aeqva lege [n.] necessitas. Necessitatem mortem dixit, | 14.1 |
| quia necesse sit mori. | |
| Omne capax movet[vr] vrna nomen. Haec secundum | 16.1 |
| opinionem illam uulgarem dicuntur, qu[i]a adfirmatur sorte | |
| duct<o>s ad mortem ab Orco trahi. | |
| Destrictvs ensis c. s. i. c. p. | 17-18.1 |
| Per allegoriam significat neminem libenter posse uiuere, | |
| qui metuat; et sumpsit in exemplum Damoclem, super quem | |
| Dionysius Siciliae tyrannus saeta gladi<um> suspendit ante | |
| positis [a]epulis quam amplissimis et ceteris, quae ad uolu- | 5 |
| ptatem animos auocare possint; per quae ostendit similiter | |
| regiam uitam splendore rerum suarum uti non posse, quia | |
| semper insidiarum metu suspecta sit. | |
| Non av<i>vm citharaeqve cantvs somnvm r. | 20-21.1 |
| Hoc ideo dixit, quoniam quidam regum Siculorum per | |
| nimias d<el>i<c>ias ad citharae et auium cantum dormiebant. | |
| Somn<v>s agrestivm l. v. <n.> h. d. f. | 21-23.1 |
| Ordo est: non fastidit humiles domos; et ideo apud 'non' | |
| particulatim subdistinguendum. | |
| Nec saevvs Arctvri cadentis impetvs avt orient<is> | 27-28.1 |
| Haedi. | |
| [E contrario est,] antitheton; cadenti enim orientem | |
| opposuit. | |
| Videlicet autem Arcturum occasu sui magis tempestates | 5 |
| concitare. | |
| Non verberatae grandine vineae fvndvsqve mendax. | 29-30.1 |
| Per zeugma ex superiore et hic accipiendum est 'sollicitant[e]'. | |
| Fundus autem mendax merito dicitur, quia plerumque cul- | |
| tor<i>s sui spem fallit, non perferens ad maturitatem fructus, | |
| quos ostenderat. | 5 |
| Arbore nvnc aqvas cvlpante nvnc t. a. s. n. h. i. | 30-32.1 |
| Hic illud ostendit, quod dixerat fundusque mendax. | |
| Plerumque autem sterilitas arboribus euenit per nimias aquas, | |
| interdum per siccitates, aliquando per uiolentiam frigorum. | |
| Contracta pisces aeqvora sentivnt. Transit ad eos, qui | 33.1 |
| per nimiam luxuriam elaborant sibi aedificia etiam in mari | |
| ponere. | |
| Sed Timor et Minae scandvnt eodem qvo dominvs. | 37-38.1 |
| Redit ad illa, quae beatam uitam adimunt. | |
| Neqve decedit aerata triremi. Post eqvit[i]em s. a. C. | 38-40.1 |
| Hic ostendit, nec terra nec mari quemquam posse effu- | |
| gere insita animi uitia. | |
| Qvod si dolentem nec Frygivs lapis nec p. s. c. d. v. Sensus | 41.1 |
| est: si dolorem corporis animique nulli diuitiarum apparatus | |
| excludere possunt, cur laboremus in adquirenda re? Frygius | |
| lapis marmor est Synna<d>icum. | |
| Synnada enim esse dicunt urbem Frygiae, iuxta qu<a>m | 5 |
| hoc marmor caeditur. | |
| Nec pvrpvrarvm sidere. Hoc est: quamuis sider<e> cla- | 42.1 |
| rior sit. | |
| Non enim omnem purpuram sidere clariorem intellegi | |
| uult. | |
| Achemenivmqve costvm. Odoratum est quoddam gra- | 44.1 |
| tissimum. | |
| Achem<e>nii autem Persae dicti ab Achemene rege[, qui | |
| quondam totum orbem tenuerunt.] | |
| Cvr invidendis postibvs, id est: magnificis ac nobilibus. | 45.1 |
| Et novo svblime ritv moliar atrivm? Ordo est 'ritu | 45-46.1 |
| nouo sublime atrium cur moliar?'. Sublime[m] autem et | |
| ad altitudinem referre possumus et ad magnificentiam. | |
| Cvr valle[m] permvtem Sabina divitias operosiores. | 47-48.1 |
| Cur, inquit, relicto Sabino agro, ubi paruo contentus | |
| securam uitam ago, adpetam amplissimas domuum fundorum- | |
| que possessiones, quae mihi oneri et molestiae sint? |