| Angvstam amice. Suadet breuiorem ui[t]am faci[o]lio- | 3.2.pr.1 |
| remque esse pauperi ad beatam uitam, si ita instituatur, ut | |
| in subiectis ostendit. | |
| Robvstvs acri militia pver. Hoc est: cum iam robustus | 2.1 |
| est, ac per hoc: cum adulescens est. | |
| Acri militia aut 'in acri militia' accipe aut 'per acrem | |
| militiam'. | |
| Et Parthos feroces. Parthos pro quibuslibet hostibus | 3.1 |
| accipe. | |
| Illvm ex moenibvs hosticis m. b. t. p. | 6-8.1 |
| Tam clarus sit, inquit, in gloria bellicarum rerum adu- | |
| lescens, ut uulgo etiam mulieribus et puellis hostium notus | |
| sit, quae utique nisi frequentes in bello non conspiciunt. | |
| Aspervm tactv leonem. | 10-11.1 |
| Hoc est: qui tam asper est, ut leo. Asperum tactu | |
| autem, qui, si tactus est, id est laesus, asperatur. | |
| Mors et fvgacem p. v. Hic ostendit eos maxime in | 14.1 |
| bello periclitari, qui fugiunt. | |
| Virtvs repvlsae nescia sord. | 17.1 |
| Haec de Stoicorum secta sunt, qui dicunt uirtutem solam | |
| sufficere ad uitam beatam. Repulsam autem generaliter ac- | |
| cipe pro infamia ac turpitudine. Hoc enim ait: uirtus infamis | |
| ac sordida numquam esse potest. | 5 |
| Nec svmit avt ponit s. a. <p. a.> Id est: nec in | 19-20.1 |
| potestate populi est, <honor>etur nec<ne>, quia non alius illi | |
| inferre potest, quod in ipsa positum est. | |
| Negata temptat i[n]ter via. Negata scilicet hominibus. | 22.1 |
| His autem intellegi uult per uirtutem adquirere posse homines | |
| inmortalitatem, qui mortali condicione sunt. | |
| Est et fideli tvta silentio merces: inter uirtutes scilicet. | 25-26.1 |
| Vetabo qvi Ce<r>eris sacrvm vvlga[ve]rit archanae. | 26.1 |
| Absit, inquit, ut sub eodem tect<o> m<o>r<er a>ut cum his | |
| nauigem, qui linguam suam usque ad proditionem myste- | |
| riorum Ce<r>eris producunt. | |
| Raro antecedentem scelestvm d. p. P. c. Hoc pro- | 31-32.1 |
| ximum est illi, quod dicitur, deos iratos pedes lanatos | |
| habere, quia nonnumquam tarde ueniunt nocentibus. Se- | |
| cund<u>m hoc ergo 'Poena pede claudo' nunc dicta est, quam | |
| raro deseruisse antecedentem scelestum ait, significans difficile | 5 |
| non persequi eum, cui ob meritum aliquod debetur. |