Rogare longo pvtidam te saecvlo. In anum libidinosam 8.pr.1
scribit, quam aspernatur.
  Est autem sensus: cum sis longae aetatis iam et <o>b i<d>
deformis ac putida, mirum est te desiderare conplexus meos,
praese<r>tim cum etiam sine iniuria uirium mearum hoc tibi 5
prouenire non possit.
  Et rvgis vetvs frontem senectvs exaret. Vergilia- 3-4.1
num est:
    Et frontem obscenam rugis arat.
  Velvt crvdae bovis. 6.1
  Crudam pro dura aut indomita uidetur dixisse.
  Venterqve mollis. Mollem uentrem necesse est esse 9.1
<cu>te iam rugosa ac dissoluta.
  Et femvr tvmentibvs exile svris additvm. 9-10.1
  Ingeniosa d<e>scriptio. Nihil enim tam deforme est, quam
crassiores pedes esse in<f>ra genua quam supra. Sed et illud
signate quod additum dixerit, qu<asi> non conuenienter in
hac diuersitate tumoris et exilitatis. Addit<um> ergo, quasi 5
applicita ibi haec aut adposita uideantur.
  Esto beata, fvnvs atqve imagines dvcant trivmphales 11-12.1
tvvm: placeas tibi licet generositate ac diuitiis inquit, dum
modo deformitatem hanc effugere non possis. In funere autem
nobilissimi cuiusque solebant praeferri imagines maiorum
eius, quod adhuc obseruari uid<e>mus in funeribus principum. 5
  Qvid qvod libelli Stoici inter sericos iacere pvlvi<ll>os 15-16.1
amant? Significat illam uindicare sibi studium philosophiae,
et ob id cum libro frequenter esse ad tegendam scilicet libi-
dinis u[t]ilitatem.
  Inlitterati non minvs nervi rigent. Quid prodest, inquit, 17.1
ostentare te litteratam esse, cum nihil te hoc adiuuare possit
ad erigendum mihi penem, qui litteras nescit, nec earum
studium habet. Neruos pro uirili membro dixit. Et est ordo:
'non minus rigent nerui'; et 'rigent' pro 'frigidi sunt' accipe, 5
ac per hoc: lenti et marcentes.
  Minvsve langvet fascinvm. 18.1
  Aeque pro uirili parte posuit, quoniam praefascinandis
rebus haec membri deformitas adponi solet.