[In hac Maecenati s<e> excusat, quod moretur in rure 1.7.pr.1
iam diu.]
  [Qvinqve dies tibi pollicitvs me.] In hac egloga Maecenati
se excusat, quod diutiu<s> ruri moretur, propter autumnum
Romae suspectum. 5
  Liberalitatem deinde Maecenatis re<f>e<r>ens aetatem ex-
cusat, et <h>a<n>c, si laboraturus acceperit, paratum se repo-
nere ait exemplo uulpiculae, cuius fabellam refert.
  Non qvo more piris ves<c>i Calaber ivbet hospes. Non quia 14.1
superuacu<a>e tibi et inutile<s> diuitiae erant, ideo in me libe-
ralis fuisti.
  Hospitis deinde Calabri sermonem refert inuitantis se
ad pira edenda, quae, si non edisset, subus abiceret. 5
  Repserat in cvmeram. Cumera <u>asi frumentarii genus 30.1
factum ex uimine admodum obductum.
  Ha[e]c ego si compellor imagine. [Hoc ait,] si cogatur 34.1
contra commodum ualetudinis officium praestare ait se malle
qua<e> acceperit reddere. Nec hoc ideo facere, quod iam saturatus
opibus putet somno indulgendum; sed ait etiam in oblatione
Arabum diuitiarum otium numquam uelle mutare uel posse. 5
  Non est aptvs eqvis Ithacae locvs. Homericus <s>e<n>sus 41.1
ex Odyssiae quarto. Telemachus offerenti sibi Menelao <e>-
quos excusat accipere, quod equis minus apta et conueniens
sit Ithaca, et agri angusti et steriles sint eius.
  <Nec mvltae> prodigvs herbae. Nec largus, nec qui 42.1
multas herbas proferat.
  Strenvvs et fortis. Fabellam de Vulteio Maena prae- 46.1
cone facetissime et dilucide exponit uel per se uel prioribus
adnexam in exemplum sui, qui otium diuitiis praeferat.
  Distare Carinas. Carinae locus in urbe, ubi et Pom- 48.1
peiana domus. Vergilius:
    Lautis mugire Carinis.
  Foro distare. A foro longe esse.
  Et lvdis et post decisa negotia campo. Et hic subau- 59.1
diendum: gaudentem.
  Tandem dormitvm dimittitvr. <Hic vbi saepe et reliqua.> 73.1
Allegoricos: postquam frequentibus cenis inescatus est.
  Pol me miservm. Pol ius iurandum. 92.1