Octo porro procreantur, quos vocant trisyllabos. 1393
τρίβραχυν primo loquemur, tunc sequentur ceteri,
ut pedes sibi recursant temporum adversi vice. 1395
namque huic adversus ibit qui tribus longis patet:
hunc molossum nominarunt, hunc et ἵππειον vocant.
temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur;
quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito.
forma talis est minoris, anima quando dicimus: 1400
hic trilongus tunc sonabit, quando Romanos loquor.
qui breves primas habebit atque longam tertiam,
is erit ἀνάπαιστος: sat audis quot sit iste temporum
(versus hic nusquam vacillat, hoc suo reddam loco):
huius exemplum tenebis, quando populos nominas. 1405
dactylum post hunc loquemur: nam priori adversus est,
ordinis situ repugnans, temporum consors modo:
nam breves longam sequuntur, quando dico Romulus.
horum uterque tempus aequum librat arsi cum thesi.
cum duas longas sequetur una brevior syllaba, 1410
pes erit βακχεῖος, ἀντίβακχος autem tunc erit,
cum brevem primam locabis et duas longas dein:
nomina aut vertens vicissim, cum priorem dixeris
antibacchum, nominato qui redit contrarius.
temporum mensura par est: bina ternis appara, 1415
ut pedum natura poscet ante vel retro brevem.
forma ut est Romanus illi, sic Catones alteri.
septimum pedem loquemur, quem vocant ἀμφίβραχυν,
cum duae breves utrimque, media longa ponitur,
quale si velis amoenus aut amicus dicere. 1420
arsis hinc sumat necesse est tria priora tempora
et thesi relinquat unum: vel licet vertas retro,
arsis uno sublevetur, deprimant thesin tria.
par pari figura non est, pugnat unum cum tribus,
nec modum dupli rependit, nec tenetur sescuplo: 1425
exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam.
pes adest supremus unus octo de trisyllabis,
ἀμφίμακρος: hunc priori perspicis contrarium:
nam duae longae receptam continent intus brevem,
Romulos si nominemus, Apulos aut Doricos. 1430
sescuplo metimur istum: quinque nam sunt tempora:
nunc duo ante tria sequuntur, nunc tribus reddes duo,
Italum si quando mutat Graius accentus sonum.
Apulos nam quando dico, tunc in arsi sunt duo:
Σωκράτην Graius loquendo reddet in thesi duo. 1435
creticum appellant eundem, forte Curetum genus
quo modos ludo sub armis congruentes succinat.
primus iste pes locatur his ubique in versibus,
optimus pes et melodis et pedestri gloriae.
plurimum orantes decebit, quando paene in ultimo 1440
obtinet sedem beatam, terminet si clausulam
dactylus spondeus imam, nec trochaeum respuo:
bacchicos utrosque fugito, nec repellas tribrachyn
(plenius tractatur istud arte prosa rhetorum):
nam solet longam trochaeus solvere in duas breves; 1445
unde et appellant trochaeum, quem vocamus tribrachyn.
nec minus frequens iambus tribrachyn ex sese creat.
solvit et spondeus imam, cum propagat dactylum:
cum prior solvetur, edet dactylo contrarium.
amphimacros saepe primam, saepe solvit tertiam; 1450
quin et ambas saepe solvens quinque componit breves,
versus est ut ille noster, quem probare debeo.
regulam reddemus omnem debito metri loco.
nulla enim <non> longa solvi per duas breves potest:
dum suo pedi reservet praestituta tempora, 1455
syllabarum nil nocebit longior progressio.