De timore
  Timoris quidem, fratres dilectissimi, uocabulum est 2.2.1.1
unum, sed accedente ratione timor discernitur a timore. Fiunt
enim duo: unus dei, alter qui naturae sit; naturae in homine
nascitur, dei autem et discitur et docetur, quia non in trepida-
tione, sed in doctrinae ratione consistit, sicut scriptum est: 5
Venite, filii, audite me; timorem domini docebo uos. Naturalis
ergo non discitur, sed impulsu nobis nostrae infirmitatis
occurrit, quia non artis est timere quod metuas; metuis au-
tem quod tibi nolis accidere.
Exsistit quippe diuersis ex 2.1
modis, cum aut exaestuat aliquo reatu conscientia; aut cum
hostilis imminens manus gladio salutem premit; aut cum
uiantis itineri erectus in morsum, ardentibus squamis incensus
tumidus sese anguis opponit; aut dorsa fugientis affectans 5
caedem uicino fremitu ferina rabies onerare temptauerit; uel
cum amissis gubernaculis inter conpugnantes flatus ac fluctus
gemens parturit carina naufragium. Inter haec omnia deterior
est conscientiae timor, quia quae diximus et alia his similia
cum passibilitate sui transeunt, timor conscientiae non deletur. 10
  Nunc uideamus, intellegendum quemadmodum nobis 3.1
sit, propheta quod ait: Beati omnes qui timent dominum. Si
omnes, qui timent dominum, beati sunt, non beatus est nullus,
quia nulla gens est, nulla sunt pecora, animantium denique
nulla natura, quae non timeat deum. Cum grauamur rumpen- 5
tibus sonis, concussis undique cardinibus, cum praeter morem
terrifico fragore intonans concrepat caelum, cum inter caecas
pinguibus conductas nubibus tenebras crebrae micantes curuis
ignibus flammae intercepti diei lumen inconstanter assimulant,
cum ardent plura fulminibus, cum terra uel tremit uel hiatu 10
se recipit in se, nullus hic beatitudinis locus est, ubi non
deuotionis, sed necessitatis est quod timetur.
Itaque audia- 4.1
mus scripturam, quid dicat, cuius ista sunt monita: Et nunc,
Israel, quid dominus deus tuus postulat a te, nisi ut timeas
dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas
eum et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima 5
tua ut bene sit tibi?. Videtisne hunc timorem nobis necessarium,
qui in dei amore consistit, qui uoluntate sua se parit, diuinae
legis agnitione construit decorem, ad omnia genera uirtutum
intrepidus corrigit, praeceptis omnibus fideliter obtemperat
incoactus, innocenter uiuit, iustitiam percolit, sine fine studet 10
timere, ne quid praeter deum, quem diligit, timeat.
  Denique huius suffragio Daniel populis terribilem 5.1
inermis draconem necat, leonibus obiectus in periculo prandet,
qui solet extra periculum ieiunare. Et Ionas timens dominum
spontaneum non timet adire naufragium, ceto inhiante misera-
bilius sepelitur quam praecipitatur et tamen litus, quo tende- 5
bat, inuenit antequam uideat, felix sepulcro quam naui.
In oratione mons tremit: monti, non apostolis trepidatio est.
Petrus aestu marino fertur non naufragus, sed uiator: timet 6.1
profundum intercipere non timentem; nec tamen in toto dis-
simulat, ne per mare pedibus se ambulasse non credat. Aduer-
sus Theclam accusator acerrimus linguae exserit gladium,
cum suis sibi ministris publicae leges insaniunt; stimulis 5
acuitur feritas in ferocitatem et tamen hominibus mitior in-
uenitur. Ne quid scenae tam dirae immanitatis deesse uidea-
tur, immittuntur etiam marina monstra; laciniis omnibus
spoliatur puella, uestitur incendio.
Inter tot instrumenta 7.1
mortis spectatore metuente secura calcat genera uniuersa
terrorum; incolumis quasi orbe subacto de illo feralis caueae
—iam non miserabilis, sed mirabilis—funereo ambitu excedit
uicti saeculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes 5
crediderant perituram.
  O necessarius timor, qui nihil aliud agit nisi ut beatos effici-
at; qui timet arte, non casu, uoluntate, non necessitate, reli-
gione, non culpa; qui deum metuit, non naturam. Vultis scire,
cuius proprietatis sit? Omnes timores, quoscumque inuase- 10
rint, incremento conficiunt; hic solus ad hoc crescit, ut im-
mortalem, quem possederit, faciat.