De eo quod scriptum est:
cum tradiderit regnum deo et patri
  Scriptura diuina cum de dei loquitur filio, non sibi 2.5.1.1
repugnat, sed inter deum hominemque, quem sumpsit, neces-
saria moderatione distinguit. Si enim deum purum iugiter
praedicaret, passionis resurrectionisque uacaret locus et nihil
Christus mundo praestiterat; si hominem solum, sicut qui- 5
dam putant ab utero uirginis eum sumpsisse principium,
quae spes futurae beatitudinis credenti, cum scriptum sit:
Maledictus homo, qui spem habet in homine?
Ergo ubi purum 2.1
deum significat, sic dicit in Genesi: Et fecit deus hominem ad
imaginem et similitudinem dei, et in Psalmis: Deus autem rex
noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae, et alio
loco: Parata sedes tua, deus ex tunc et a saeculis tu es. Vbi 5
hominem mixtum, sic prosequitur: Dicite filiae Sion: Ecce rex
tuus uenit tibi iustus et saluans, mitis, sedens super asinum
nouellum, et iterum: Tollite portas principis uestri et eleuamini,
portae aeternales, et introibit rex gloriae, et iterum magi: Vbi
est, inquiunt, qui natus est rex Iudaeorum?. 10
  Hic est, fratres, qui uenturus denuntiatus est per 3.1
prophetas, qui secundum carnem natus in tempore est, qui
est excelsus in excelsis, humilis in terris, saeculorum genitor,
filius uirginis, immortalis sibi, homini moriturus; mortem
gustat, ut mortem deuincat; inferos penetrat, ut mortuos 5
uiuos inde reducat; unigenitus prodeundo de patre ante ori-
ginem rerum, primogenitus a mortuis, ut ait apostolus, post
multorum obitus populorum.
Hic est, cui data est potestas 4.1
in caelo et in terra, nomini eius noua a deo suo, ipso dicente:
Ego te clarificaui in terra; opus perfeci, quod dedisti mihi, ut
facerem. Et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate, quam
habui apud te, priusquam mundus fieret. Qui resurgens ait: 5
Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Hic, qui purus de caelo
descendit, carnatus ascendit in caelum. Hic, inquam, de quo
Paulus ait: Qui accipit regnum, regnat et tradet deo et patri, et
cetera.
  Quid hinc scandalum pateris, Christiane, ex tuaque 5.1
natura opinaris prouisionis piae diuina mysteria? Si minus
sentis de filio, quia regnum traditur patri, maior patris iniuria
est, si est aliquando sine regno. Accedit, quod oramus cotidie,
ut adueniat regnum patris, speramus et filii. Vacat ergo prae- 5
sentis temporis regimen utroque cessante actumque est de
mundo mundique tota substantia, si uel uno momento diuini-
tatis cessat imperium.
At si, ut ratio ipsa proclamat, cessare 6.1
nullo pacto potest uarietas ista regni, a legis conditore homini
a deo assumpto iustisque eius est deputata rebus dispositis,
non deo, non sempiterno rectori, maxime cum in euangelio sic
dicatur: Dabit illi dominus deus thronum Dauid patris sui et 5
regnabit super domum Iacob in saecula et regni eius non erit
finis. Salomon in Sapientia similiter dicit, cum de eius loquitur
seruis: Et si coram hominibus tormenta passi fuerint, spes eorum
immortalitatis plena est; et in paucis uexati in multis bene
disponentur, quoniam deus temptauit illos et inuenit illos dignos 10
se. Tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holo-
caustomata accepit illos et in tempore erit respectus illorum.
Iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus
illorum in perpetuum.
Quid hoc est? Si in perpetuum regnat, 7.1
Paulus errauit; si traditurus est regnum, isti mentiuntur.
Absit! Nullus hic error, diuersitas nulla est. Paulus enim de
hominis adsumpti temporali locutus est regno, in quo uenturus
et iudicaturus est uiuos et mortuos, sicut lectio uniuersa testa- 5
tur, qua praedicat Christum oportere regnare cum sanctis
suis, donec uacuatis omni principatu et potestate et uirtute et
dominatione ponantur omnes inimici eius sub pedibus eius
inimicaque destruatur mors.
Hi autem ad principalem uim 8.1
retulerunt, in cuius perpetuitate commanens in aeternum
a patre filius regnum nec accepit aliquando nec posuit; semper
enim cum ipso regnauit, cata Iohannem ipso dicente: Regnum
meum non est de hoc mundo. Apertius autem hoc Paulus ex- 5
pressit dicens: Hoc enim scire debetis, quoniam omnis fornica-
rius aut impudicus aut fraudator, quod est idolorum seruitus,
non habent hereditatem in regno dei et Christi, ostendens unum
esse regnum patris et filii.
  Recte igitur patri tradet regnum qui dixit in monitis 9.1
regnum non stare diuisum. Vnde non sic sentiendum est, fra-
tres, ut pater accepturus sit quod non habuerit aut filius tra-
dendo quod habeat perditurus, cum et pater quod accepturus
est habeat et filius non careat quod daturus. Totum pater, 5
totum possidet filius; unius est quod amborum est; quod
unus possidet, singulorum, domino ipso dicente: Omnia quae-
cumque habet pater, mea sunt, et iterum: Pater, omnia mea tua
sunt et tua omnia mea, quia pater in filio et filius manet in
patre; cui affectu, non condicione, caritate, non necessitate, 10
decore, <non diminutione> subicitur, per quem pater semper
honoratur.
Denique inquit: Ego et pater unum sumus. 10.1
Vnde non diminutiua, sed religiosa, ut dixi, subiectione est
filius patri subiectus, cum quo originalis perpetuique regni
una possessio, coaeternitatis omnipotentiaeque una sub-
stantia, una aequalitas, una uirtus maiestatis augustae, unito 5
in lumine una dignitas retinetur. Si quid enim filio detraxe-
ris, ad patris, cuius habet totum, iniuriam pertinebit nec est
in illo aliquid, quod sit inferius, quia sicut pater nec plus
potest habere nec minus; alter enim in alterius plenitudine
infusus est, ut sit omnia in omnibus deus benedictus, pater in 10
filio, filius in patre, cum spiritu sancto.