| Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, | pr.1.1 |
| nisi tam periculosum sit, et item f[o]enerari, si tam ho- | |
| nestum sit. maiores nostri sic habuerunt et ita in | |
| legibus posiuerunt: furem dupli condemnari, f[o]enera- | |
| torem quadrupli. quanto peiorem ciuem existimarint | 5 |
| f[o]eneratorem quam furem, hinc licet existimare. | |
| et | 2.1 |
| uirum bonum quom laudabant, ita laudabant: bonum | |
| agricolam bonumque colonum; | |
| amplissime laudari | 3.1 |
| existimabatur qui ita laudabatur. mercatorem autem | |
| strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, uerum, | |
| ut supra dixi, periculosum et calamitosum. | |
| at ex | 4.1 |
| agricolis et uiri fortissimi et milites strenuissimi gignun- | |
| tur, maximeque pius quaestus stabilissimusque conse- | |
| quitur minimeque inuidiosus, minimeque male cogitantes | |
| sunt qui in eo studio occupati sunt. nunc, ut ad rem | 5 |
| redeam, quod promisi institutum principium hoc erit. | |
| I Quo modo agrum emi pararique oporteat | |
| Praedium quom parare cogitabis, sic in animo ha- | 1.1.1 |
| beto: uti ne cupide emas neue opera tua parcas uisere et | |
| ne satis habeas semel circumire; quotiens ibis, totiens | |
| magis placebit quod bonum erit. | |
| uicini quo pacto ni- | 2.1 |
| teant, id animum aduertito: in bona regione bene nitere | |
| oportebit. et u[i]ti eo introeas et circumspicias, uti inde | |
| exire possis. uti bonum caelum habeat; ne calamitosum | |
| siet; solo bono, sua uirtute ualeat. | 5 |
| si poteris, sub | 3.1 |
| radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri; | |
| operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum | |
| ualidum prope siet; si aut mare aut amnis, qua naues | |
| ambulant, aut uia bona celebrisqu[a]e. | 5 |
| siet in his agris, | 4.1 |
| qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia | |
| uendiderint, quos pigeat uendidisse. uti bene aedificatum | |
| siet. caueto alienam disciplinam temere contemnas. de | |
| domino bono colono bonoque aedificatore melius emetur. | 5 |
| ad uillam cum uenies, uideto uasa torcula et dolia multane | |
| sient: | |
| ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. | 5.1 |
| instrumenti ne magni siet, loco bono siet. uideto quam | |
| minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. | |
| scito | 6.1 |
| idem agrum quod hominem, quamuis quaestuosus siet, | |
| si sumptuosus erit, relinqui non multum. | |
| praedium | 7.1 |
| quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus | |
| agris optimoque loco iugera agri centum, uinea est | |
| prima, uel si uino multo est; secundo loco hortus irri- | |
| guus; tertio salictum; quarto oletum; quinto pratum; | 5 |
| sexto campus frumentarius; septimo silua caedua; octauo | |
| arbustum; nono glandaria silua. | |
| II Patris familiae officia | |
| Pater familias, ubi ad uillam uenit, ubi larem fami- | 2.1.1 |
| liarem salutauit, fundum eodem die, si potest, circumeat; | |
| si non eodem die, at postridie. ubi cognouit, quo modo | |
| fundus cultus siet, opera quaeque facta infectaque sient, | |
| postridie eius diei uilicum uocet, roget quid operis siet | 5 |
| factum, quid restet, satisne temperi opera sie<n>t | |
| confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid | |
| factum uini, frumenti aliarumque rerum omnium. | |
| ubi | 2.1 |
| ea cognouit, rationem inire oportet operarum, dierum. | |
| si ei opus non apparet, dicit uilicus sedulo se fecisse, ser- | |
| uos non ualuisse, tempestates malas fuisse, seruos aufu- | |
| gisse, opus publicum effecisse. ubi eas aliasque causas | 5 |
| multas dixit, ad rationem operum operarumque uili- | |
| cum reuoca. | |
| cum tempestates pluuiae fuerint, quae | 3.1 |
| opera per imbrem fieri potuerint: dolia lauari, picari, | |
| uillam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri, | |
| stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, nouos | |
| fieri, centones, cuculiones familiam oportuisse sibi | 5 |
| sarcire; | |
| per ferias potuisse fossas ueteres tergeri, | 4.1 |
| uiam publicam muniri, uepres recidi, hortum fodiri, pra- | |
| tum purgari, uirgas uinciri, spinas runcari, expinsi far, | |
| munditias fieri; cum serui <a>egrotarint, cibaria tanta | |
| dari non oportuisse. | 5 |
| ubi cognita aequo animo sint | 5.1 |
| qua[u]e reliqua opera sint, curare uti perficiantur. | |
| rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli | |
| causa quae parata sunt; rationem uinariam, | |
| oleariam, quid uenierit, quid exactum siet, quid reli- | 5 |
| quum siet, quid siet quod ueneat; quae satis accipiun- | |
| da sint, satis accipiantur; | |
| reliqua quae sint, uti com- | 6.1 |
| pareant. si quid desit in annum, uti paretur; quae su- | |
| persint, ut ueneant; quae opus sint locato, locentur; | |
| quae opera fieri uelit et quae locari uelit, uti imperet | |
| et ea scripta relinquat. pecus consideret. | 5 |
| III Auctionem uti faciat | |
| auctionem uti faciat: uendat oleum, si pretium | 7.1 |
| habeat; uinum, frumentum quod supersit, uendat; bo- | |
| ues uetulos, armenta delicula, oues deliculas, lanam, | |
| pelles, plostrum uetus, ferramenta uetera, seruum se- | |
| nem, seruum morbosum, et si quid aliut supersit, | 5 |
| uendat. patrem familias uendacem, non emacem esse | |
| oportet. | |
| IV Prima adolescentia agrum conserere oportet | |
| Prima adulescentia patrem familiae agrum conse- | 3.1.1 |
| rere studere oportet; aedificare diu cogitare oportet, | |
| conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. ubi | |
| aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet, | |
| si agrum consitum habeas. ita aedifices, ne uilla fundum | 5 |
| quaerat. | |
| V Villam rusticam uti aedificatam habeat | |
| patrem familiae uillam rusticam bene aedificatam ha- | 2.1 |
| bere expedit, cellam oleariam, uinariam, dolia multa, | |
| uti lubeat caritatem expectare: et rei et uirtuti et | |
| gloriae erit. torcularia bona habere oportet, ut opus bene | |
| effici possit. olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne | 5 |
| corrumpatur. cogitato quot annis tempestates magnas | |
| uenire et oleam deicere solere: | |
| si cito sustuleris et | 3.1 |
| uasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate et | |
| oleum uiridius et melius fiet. | |
| si in terra et tabulato olea | 4.1 |
| nimium diu erit, putescet, oleum foetidum fiet; ex | |
| quauis olea oleum uiridius et bonum fieri potest, si | |
| temperi facies. | |
| in iugera oleti CXX uasa bina esse | 5.1 |
| oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque | |
| erit; trapetos bonos priuos impares esse oportet, si orbes | |
| contriti sient, ut commutare possis; funes loreos priuos, | |
| uectes senos, fibulas duodenas, medipontos priuos loreos. | 5 |
| trochileas graecanicas binis funibus sparteis ducant | |
| orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius | 6.1 |
| duces; si rotas uoles facere, tardius ducetur, sed minore | |
| labore. | |
| VI Bubilia uti bene aedificata habeas | |
| Bubilia bona, bonas praesepis faliscas clatratas: cla- | 4.1.1 |
| tros interesse oportet pede: si ita feceris, pabulum | |
| boues non eicient. uillam urbanam pro copia aedificato. | |
| in bono praedio si bene aedificaueris bene posiueris, | |
| ruri si recte habitaueris, libentius et saepius uenies, fun- | 5 |
| dus melior erit, minus peccabitur, fructi plus capies. | |
| frons occipitio prior est. uicinis bonus esto: familiam ne | |
| siueris peccare. si te libenter uicinitas uidebit, facilius tua | |
| uendes, operas facilius locabis, operarios facilius con- | |
| duces; si aedificabis, operis, iumentis, materi[a]e | 10 |
| adiuuabunt; si quid (bona salute) usus uenerit, benigne | |
| defendent. | |
| VII Vilici officia | |
| Haec erunt uilici officia: disciplina bona utatur. | 5.1.1 |
| feriae seruentur. alieno manum abstineat, sua seruet | |
| diligenter. litibus familia supersedeat: si quis quid deli- | |
| querit, pro noxa bono modo uindicet. | |
| familiae male | 2.1 |
| ne sit, ne algeat, ne esuriat: opere bene exerceat: faci- | |
| lius malo et alieno prohibebit. uilicus, si nolet male fa- | |
| cere, non faciet; si passus erit, dominus impune ne sinat | |
| esse. pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere | 5 |
| libeat. uilicus ne sit ambulator; sobrius siet semper; ad | |
| cenam nequo eat. familiam exerceat: consideret quae | |
| dominus imperauerit fiant. ne plus censeat sapere se | |
| quam dominum. | |
| amicos domini, eos habeat sibi ami- | 3.1 |
| cos. cui iussus siet, auscultet. rem diuinam nisi Compi- | |
| talibus in compito aut in foco ne faciat. iniussu domini | |
| credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. satui | |
| semen, cibaria, far, uinum, oleum mutuum dederit ne- | 5 |
| mini. duas aut tres familias habeat, unde utenda roget | |
| et quibus det, praeterea nemini. rationem cum domino | |
| crebro putet. | |
| operarium mercenarium politorem diu- | 4.1 |
| tius eundem ne habeat †die†. ne quid emisse uelit in- | |
| sciente domino, neu quid dominum celauisse uelit. para- | |
| situm ne quem habeat. haruspicem, augurem, hario- | |
| lum, chaldaeum ne quem consuluisse uelit. segetem ne | 5 |
| defrudet: nam id infelix est. opus rusticum omne curet uti | |
| sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat: | |
| si | 5.1 |
| fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo | |
| aequiore facient. si hoc faciet, minus libebit ambulare et | |
| ualebit rectius et dormibit libentius. primus cubitu sur- | |
| gat, postremus cubitum eat: prius uillam uideat clausa | 5 |
| uti siet et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pa- | |
| bulum habeant. | |
| Boues maxima diligentia curatos habeto. bubulcis | 6.1 |
| opsequito partim, quo libentius boues curent. aratra | |
| uomeresque facito uti bonos habeas. terram cariosam | |
| caue ne ares, neue plaustrum neue pecus impellas: si | |
| ita non caueris, quo impuleris, triennii fructum amittes. | 5 |
| pecori et bubus diligenter substernatur, ungulae cu- | 7.1 |
| rentur; scabiem pecori et iumentis caueto: id ex fame et | |
| si impluit fieri solet. opera omnia mature conficias face; | |
| nam res rustica sic est: si unam rem sero feceris, omnia | |
| opera sero facies. stramenta si deerunt, frondem iligneam | 5 |
| legito; eam substernito ouibus bubusque. | |
| stercilinum | 8.1 |
| magnum stude ut habeas; stercus sedulo conserua: cum | |
| exportabis, purgato et comminuito: per autumnum | |
| euehito. circum oleas autumnitate ablaqueato et ster- | |
| cus addito. frondem populneam, ulmeam, quer- | 5 |
| neam caedito per tempus: eam condito non peraridam, | |
| pabulum ouibus. item f[o]enum cordum, sicilimenta de | |
| prato, ea arida condito. post imbrem autumnum, | |
| rapinam, pabulum lupinumque serito. |