XIV Quomodo uasa torcula V iuga[rum] instruere oporteat
  In torcularium quae opus sunt uasis quinis: pr[a]ela 12.1.1
temperata V, superuacanea III, suculas V, superua-
caneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontis
V, trochlias X, capistra V, assercula ubi pr[a]ela
sita sient V, serias III, uectes XL, fibulas XL con- 5
stibilis ligneas, qui arbores comprimat si dishiascent,
et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alueos
X, palas ligneas X, rutra ferrea quinque.
XV Quo modo torcularium et cellam oleariam parare
oporteat
  In torcularium in usu quod opus est: urceum, 13.1.1
ahenum I quod capiat q. V, uncos ferreos III, or-
bem aheneum I, molas, cribrum I, incerniculum I,
securim I, scamnum I, seriam uinariam I, clauem
torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi 5
cubent (tertius seruus una cum factoribus uti cubet),
fiscinas nouas, ueteres, epidromum, puluinum, lucer-
nas, corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas
unas.
XVI In cella olearia quae opus sint
  In cellam oleariam haec opus sunt: dolia olearia, 2.1
opercula, labra olearia XIIII, concas maioris II et
minoris II, trullas aheneas tris, amphoras olearias
II, urceum aquarium I, urnam quinquagenariam I,
sextarium olearium I, labellum I, infidibula II, 5
spongeas II, urceos fictiles II, urnales II, trullas
ligneas II, claues cum clostris in cellas II, trutinam I,
centumpondium inerctum I et pondera cetera.
XVII Villam aedificandam si locabis
  Villam aedificandam si locabis nouam ab solo, faber 14.1.1
haec faciat oportet: parietes omnes, uti iussitur, calce
et c<a>ementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia quae
opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, ful-
mentas, praesepis bubus hibernas aestiuas faliscas, 5
equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea 2.1
II, haras X, focum, ianuam maximam et alteram quam
uolet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris
lumina sex bipedalis X, scamna III, sellas V, telas
iogalis duas, luminaria VI, paullulam pilam ubi 5
triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, uasa
torcula II.
hae rei materiem et quae opus sunt do- 3.1
minus praebebit et ad opus dabit: serram I, lineam I
(materiam dumtaxat succidet dolabit secabit facietque
conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas,
terram unde lutum fiat. si de caelo uilla tacta siet, de ea re 5
u. b. a. uti fiat. huic operi pretium ab domino bono,
qui bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona
soluat in tegulas singulas II.
id tectum sic numera- 4.1
bitur: tegula integra quae erit; quae non erit (unde quarta
pars aberit), duae pro una; conliciares quae erunt, pro
binis putabuntur; uallus quot erunt, in singulas qua-
ternae numerabuntur. 5
  Villa lapide calce: fundamenta supra terram pede; ce-
teros parietes ex latere; iugumenta et antepagmenta,
quae opus erunt, indi[c]to.
cetera lex uti uilla ex calce 5.1
c<a>ementis. pretium in tegulas singulas: n. s.
loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita
sunt; ex signo manipretium erit. loco pestilenti, ubi
aestate fieri non potest, bono domino pars quarta 5
preti accedat.
XVIII De maceriis aedificandis
  Macerias ex calce c<a>ementis silice. uti dominus om- 15.1.1
nia ad opus praebeat, altam p. V et columen p. I,
crassam p. IS, longam p. XIV, et uti sublinat
locari oportet. parietes uillae si locet in p. C (id est
p. X quoquouersum), libellis in ped. V et perticam 5
I p. uic. n. X. sesquipedalem parietem dominus funda-
menta faciat et ad opus praebeat: calcis in p. singulos
longitudinem opus est modium unum, arenae modios
duos.
XIX Calcem partiario locandam
  Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur: 16.1.1
perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius
et ligna conficit ad furnacem; dominus lapidem, ligna
ad fornacem, quod opus siet, praebet.
XX Materies quid anni tempestiua sit
  Robus materies, item ridica, ubi solstitium fuerit, 17.1.1
ad brumam semper tempestiua est; cetera materies
quae semen habet, cum semen maturum habet, tum
tempestiua est; quae materies semen non habet, cum
glubebit, tum tempestiua est. * eo quia semen uiride 5
et maturum habet (id semen de cupresso, de pino
quiduis anni legere possis), item quiduis anni matura
est et tempestiua.
ibidem sunt nuces bimae (inde se- 2.1
men excidet) et anniculae: eae, ubi primum incipiunt
hiascere, tum legi oportet: per sementim primum in-
cipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus
menses VIII. hornotinae nuces uirides sunt. ulmus, 5
cum folia cadunt, tum iterum tempestiua est.
XXI Torcularium si aedificare uoles
  Torcularium si aedificare uoles quadrinis uasis uti 18.1.1
contra [r]ora sient, ad hunc modum uasa componito:
arbores crassas p. II, altas p. VIIII cum cardinibus;
foramina longa p. III S, exculpta digit. VI;
ab 2.1
solo foramen primum p. I S; inter arbores et [arbores
et] parietes p. II; in<ter> II arbores p. I; arbores
ad stipitem primum derectos p. XVI (stipites crassi
p. II, alti cum cardinibus p. X); suculam praeter car- 5
dines p. VIIII; pr[a]elum longum p. XXV; inibi lingu-
lam p. IIS. pauimentum binis uasis cum canalibus duo-
bus p. XXXII, II trapetibus locum dextra sinistra
pauimentum p. XX; inter binos stipites uectibus locum
p. XXII; 10
alteris uasis exaduersum ab stipite ex- 3.1
tremo ad parietem qui pone arbores est p. XX. summa
torculario uasis quadrinis: latitudine p. LXVI, longi-
tudine p. LII. inter parietes, arbores ubi statues, fun-
damenta bona facito alta p. V: inibi lapides silices; 5
totum forum longum ped. V, latum p. IIS, crassum
p. IS:
ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi ar- 4.1
bores pedicino in lapide statuito. inter duas arbores quod
loci supererit, robore expleto: eo plumbum infundito.
superiorem partem arborum digitos VI altam facito
siet: eo capitulum robustum indito. 5
uti siet stipites 5.1
ubi stent, fundamenta p. V facito: ibi silicem longum
p. IIS, latum p. IIS, crassum p. IS, planum sta-
tuito; ibi stipites statuito, item alterum stipitem statuito.
insuper arbores stipitesque trabem planam imponito, la- 5
tam p. II, crassam p. I, longam p. XXXVII: uel
duplices indito, si solidas non habebis. sub eas trabes,
inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, tra-
beculam pedum XXIIIIS imponito sesquipedalem aut
binas pro singulis eo supponito. 10
in iis trabeculis 6.1
trabes, quae insuper arbores stipites stant, collocato; in
iis tignis parietes extruito iungitoque materiae, uti one-
ris satis habeat. aram ubi facies, pedes V fundamenta
alta facito, lata p. VI; aram et canalem rutundam 5
facito latam p. IIIIS;
ceterum pauimentum totum 7.1
fundamenta p. II facito. fundamenta primum festu-
cato; postea c<a>ementis minutis et calce harenato semi-
pedem unumquodque corium struito. pauimenta ad hunc
modum facito: ubi libraueris, de glarea et calce hare- 5
nato primum corium facito: id pilis subigito; idem alte-
rum corium facito: eo calcem cribro subcretam indito
alte digitos duo, ibi de testa arida pauimentum struito:
ubi structum erit, pauito fricatoque, uti pauimentum
bonum siet. 10
arbores stipites robustas facito aut pi- 8.1
neas. si trabes minores facere uoles, canalis extra colum-
nam expolito: si ita feceris, trabes p. XXII longae opus
erunt.
orbem olearium latum p. IIII punicanis co- 9.1
agmentis facito: crassum digitos VI facito, subscudes
iligneas adindito: eas ubi confixeris, clauis corneis occlu-
dito. in eum orbem tris catenas indito: eas catenas cum
orbi[s] clauis ferreis corrigito. orbem ex ulmo aut ex 5
corylo facito: si utrumque habebis, alternas indito.
XXII In uasa uinaria stipites
  In uasa uinaria stipites arboresque binis pedibus 19.1.1
altiores facito. supra foramina arborum, pedem quae[m]-
que uti absiet, unae fibulae locum facito semipedem quo-
quo uersum. in suculam sena foramina indito: foramen,
quod primum facies, semipedem ab cardine facito: ce- 5
tera diuidito quam rectissime.
porculum in media 2.1
sucula facito. inter arbores medium quod erit, id ad me-
diam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti
in medio pr[a]elum recte situm siet. lingulam cum facies,
de medio pr[a]elo conlibrato, ut inter arbores bene 5
conueniat: digitum pollicem laxamenti facito. uectes
longissimos p. XIIX, secundos ped. XVI, tertios
p. XV, remissarios p. XII, alteros p. X, tertios
p. VIII.
XXIII Trapetum quo modo concinnare oporteat
  <Trapetum quo modo concinnare oporteat.> colu- 20.1.1
mellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare
oportet in medio ad perpendiculum; cuneis salignis cir-
cumfigi oportet bene; eo plumbum effundere. caueat ni
labet columella: si mouebitur, eximito; denuo eodem 5
modo facito, ne se moueat.
modiolos in orbis olea- 2.1
gineos ex orcite olea facito; eos circumplumbato; ca-
ueto ne laxi sient; in cupam eos indito. cunicas
solidas, latas digitum pollicem facito; labeam bifariam
faciat habea<n>t, quas figat clauis duplicibus, ne ca- 5
dant.
XXIV Cupam quo modo aedifices
  Cupam facito p. X, tam crassam quam modioli po- 21.1.1
stulabunt, mediam (inter orbis quae conuenia[n]t)
crassam quam columella ferrea erit. eam mediam per-
tundito, uti in columellam indere possis; eo fistulam
ferream indito, quae in columellam conueniat et in 5
cupam.
inter cupam dextra sinistra pertundito late 2.1
digitos primoris IIII, alte digitos primoris III; sub
cupa tabulam ferream lata<m quam> cupa media erit,
pertusam figito, quae in columellam conueniat. dextra
sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito; re- 5
plicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lam-
minas;
dextra sinistra, foramina utrimque secus, 3.1
lamminas sub lamminas pollulas minutas sup-
ponito: eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant,
quo cupulae minusculae indentur. cupa qua fini in
modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor 5
de suo sibi utrimque secus facito qui figas. imbrices
medias clauulis figito; supra imbrices extrinsecus cupam
pertundito, qua clauus eat qui orbem cludat.
insuper 4.1
foramen librarium ferreum digitos sex latum indito, per-
tusum utrimque secus, qua clauus eat. haec omnia eius
rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. armillas
IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clauus 5
conterantur intrinsecus.
cupam materia ulmea aut 5.1
faginea facito. ferrum factum, quod opus erit, uti idem
faber figat: #¹¹⁰¹ LX opus sunt. †cum† plumbi in
cupam emito #¹¹⁰¹ IIII. cupam qui concinnet et
modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat, 5
#¹¹⁰² VIII: idem trapetum oportet accommodet. summa
sumptui<s>: #¹¹⁰² LXXII praeter adiutores.
XXV Trapetum quo modo aedifices
  Trapetum hoc modo accommodare oportet: librator 22.1.1
uti statuatur pariter ab labris; digitum minimum or-
bem abesse oportet ab solo mortari. orbes cauere oportet
ne quid mortarium terant. inter orbem et miliarium
unum digitum interesse oportet; si plus intererit atque 5
orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium
arte crebro, uti expleas quod nimium interest.
si orbes 2.1
altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret,
orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella sup-
ponito: eo altitudinem temperato. eodem modo latitudi-
nem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato, 5
usque dum recte temperabitur.
  Trapetus emptus est in Suessano #¹¹⁰² CCCC et olei 3.1
p. L; composturae #¹¹⁰² LX; uectura boum, operas VI,
homines VI cum bubulcis #¹¹⁰² <C>LXXII; cupam ornatam
#¹¹⁰² LXXII; pro oleo #¹¹⁰² XXV: s. s. #¹¹⁰² DCCXXVIIII.
Pompeis emptus ornatus #¹¹⁰² CCCXXCIIII; uecturam 5
#¹¹⁰² CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur,
eo sumpti opus est #¹¹⁰² LX: s. #¹¹⁰² DCCXXIIII.
si 4.1
orbes in ueteres trapetos parabis, medios crassos p. I
digitos III, altos p. I, foramen semipedem quoquo-
uorsum. eos cum aduexeris, ex trapeto temperato. ii
emuntur ad Rufri macerias #¹¹⁰² CXXC, temperantur 5
#¹¹⁰² XXX: tantidem Pompeis emitur.