| XXVI Ad uindemiam quae opus sunt ut parentur | |
| Fac ad uindemiam quae opus sunt ut parentur. uasa | 23.1.1 |
| lauentur; corbulae sarciantur, picentur; dolia, quae opus | |
| sunt, picentur. quom pluet, quala parentur, sarcian- | |
| tur; far molatur; maenae emantur, oleae caducae sallian- | |
| tur. | 5 |
| uuas miscellas, uinum praeliganeum quod ope- | 2.1 |
| rarii bibant, ubi tempus erit, legito. siccum puriter | |
| omnium dierum pariter in dolia diuidito. si opus erit, de- | |
| frutum indito in mustum de musto lixiuo coctum: | |
| partem quadragesimam addito defriti uel salis sesquili- | 5 |
| bram in culleum. | |
| marmor si indes, in culleum li- | 3.1 |
| bram indito: id indito in urnam. misceto cum musto: | |
| id indito in doleum. resinam si indes, in culleum | |
| musti p. III bene comminuito, indito in fiscellam et | |
| facito uti in doleo musti pendeat: eam quassato cre- | 5 |
| bro, uti resina condeliquescat. | |
| indideris defrutum | 4.1 |
| aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, | |
| tribulato cotidie. tortiuum mustum circumcidaneum | |
| suo cuique dolio diuidito additoque pariter. | |
| XXVII Vinum graecum quo modo fiat | |
| Vinum graecum hoc modo fieri oportet: uuas apicias | 24.1.1 |
| percoctas bene legito; ubi delegeris, in eius musti culleum | |
| aquae marinae ueteris q. II uel salis puri modium: | |
| eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabes- | |
| cat. si heluiolum uinum facere uoles, dimidium heluioli, | 5 |
| dimidium apicii indito, defruti ueteris partem tricesi- | |
| mam addito. quidquid uini defrutabis, partem trice- | |
| simam defruti addito. | |
| XXVIII V<i>na cocta ut seruentur | |
| Quom uinum coctum erit et quom legetur, facito uti | 25.1.1 |
| seruetur familiae primum suisque, facitoque studeas | |
| bene percoctum siccumque legere, ne uinum nomen per- | |
| dat. uinaceos cotidie recentis succernito lecto resti- | |
| bus subtento uel cribrum illi[us] rei parato; eos con- | 5 |
| culcato in dolia picata uel in lacum uinarium pica- | |
| tum; id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem; | |
| indidem, si uoles, lauito paulatim: erit lorea familiae | |
| quod bibat. | |
| XXIX Vindemia facta ut uasa torcula subligentur | |
| Vindemia facta, uasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, | 26.1.1 |
| patibula, fibulas iubeto suo quidquid loco condi. dolia | |
| cum uino bis in die fac extergeantur, priuasque sco- | |
| pulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum | |
| circumfrices. ubi erit lectum dies triginta, si bene deaci- | 5 |
| nata erunt, dolia oblinito. si uoles de faece demere uinum, | |
| tum erit ei rei optimum tempus. | |
| XXX Sementim ut facias | |
| Sementim facito, ocinum, uiciam, f[o]enum grae- | 27.1.1 |
| cum, fabam, eruum, pabulum bubus; alteram et tertiam | |
| pabuli sationem facito; deinde alias fruges serito. scro- | |
| bis in ueruacto oleis, ulmis, uitibus, ficis: simul cum | |
| semine serito. si erit locus siccus, tum oleas per semen- | 5 |
| tim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum sup- | |
| putato et arbores ablaqueato. | |
| XXXI Oleas et reliqua semina cum seres, quo modo seras | |
| Oleas, ulmos, ficos, poma, uites, pinos, cupressos cum | 28.1.1 |
| seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam | |
| plurima circumligatoque, uti ferre possis: in alueo aut | |
| in corbula ferri iubeto. caueto, cum uentus siet aut | |
| imber, effodias aut feras: nam id maxime cauendum | 5 |
| est. | |
| in scrobe quom pones, summam terram subdito; | 2.1 |
| postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedi- | |
| bus bene, deinde festucis uectibusque calcato quam | |
| optime poteris: id erit ei rei primum. arbores crassiores | |
| digitis quinque quae erunt, eas praecisas serito oblinito- | 5 |
| que fimo summas et foliis alligato. | |
| XXXII Stercus ut diuidas | |
| Stercus diuidito sic: partem dimidiam in segetem, ubi | 29.1.1 |
| pabulum seras, inuehito et, si ibi olea erit, simul abla- | |
| queato stercusque addito: postea pabulum serito. par- | |
| tem quartam circum oleas ablaqueatas, quom maxime | |
| opus erit, addito terraque stercus operito; alteram quar- | 5 |
| tam partem in pratum reseruato idque, cum maxime | |
| opus erit, ubi fauonius flabit, euehito luna silenti. | |
| XXXIII Bubus frondem | |
| Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, fi- | 30.1.1 |
| culnam, usque dum habebis, dato. ouibus frondem | |
| uiridem, usque dum habebis, praebeto. ubi sementim | |
| facturus eris, ibi oues delectato: et frondem usque ad | |
| pabula matura. pabulum aridum, quod condideris in | 5 |
| hieme<m>, quam maxime conseruato cogitatoque hie- | |
| mis quam longa siet. | |
| XXXIV Ad oleam cogendam quae pares. oleam cogendam | |
| et efficiendam locato | |
| Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. ui- | 31.1.1 |
| mina matura, salix per tempus legatur, uti sit unde cor- | |
| bulae fiant et ueteres sarciantur. fibulae unde fiant: sci- | |
| dae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae fac in stercus aut | |
| in aquam coniciantur: inde, ubi opus erit, fibulas facito. | 5 |
| uectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti | |
| sient parati. | |
| pr[a]elum ex carpino atra potissimum | 2.1 |
| facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam | |
| materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito | |
| postmeridie sine uento austro: tum erit tempestiua, | |
| cum semen suum maturum erit, cauetoque per [er]ro- | 5 |
| rem trahas aut doles. quae materies semen non habe- | |
| bit, cum glubet, tempestiua erit. uento austro caueto ne | |
| quam materiem neue uinum tractes nisi necessario. |