| XIV Quomodo uasa torcula V iuga[rum] instruere oporteat | |
| In torcularium quae opus sunt uasis quinis: pr[a]ela | 12.1.1 |
| temperata V, superuacanea III, suculas V, superua- | |
| caneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontis | |
| V, trochlias X, capistra V, assercula ubi pr[a]ela | |
| sita sient V, serias III, uectes XL, fibulas XL con- | 5 |
| stibilis ligneas, qui arbores comprimat si dishiascent, | |
| et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alueos | |
| X, palas ligneas X, rutra ferrea quinque. | |
| XV Quo modo torcularium et cellam oleariam parare | |
| oporteat | |
| In torcularium in usu quod opus est: urceum, | 13.1.1 |
| ahenum I quod capiat q. V, uncos ferreos III, or- | |
| bem aheneum I, molas, cribrum I, incerniculum I, | |
| securim I, scamnum I, seriam uinariam I, clauem | |
| torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi | 5 |
| cubent (tertius seruus una cum factoribus uti cubet), | |
| fiscinas nouas, ueteres, epidromum, puluinum, lucer- | |
| nas, corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas | |
| unas. | |
| XVI In cella olearia quae opus sint | |
| In cellam oleariam haec opus sunt: dolia olearia, | 2.1 |
| opercula, labra olearia XIIII, concas maioris II et | |
| minoris II, trullas aheneas tris, amphoras olearias | |
| II, urceum aquarium I, urnam quinquagenariam I, | |
| sextarium olearium I, labellum I, infidibula II, | 5 |
| spongeas II, urceos fictiles II, urnales II, trullas | |
| ligneas II, claues cum clostris in cellas II, trutinam I, | |
| centumpondium inerctum I et pondera cetera. | |
| XVII Villam aedificandam si locabis | |
| Villam aedificandam si locabis nouam ab solo, faber | 14.1.1 |
| haec faciat oportet: parietes omnes, uti iussitur, calce | |
| et c<a>ementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia quae | |
| opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, ful- | |
| mentas, praesepis bubus hibernas aestiuas faliscas, | 5 |
| equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea | 2.1 |
| II, haras X, focum, ianuam maximam et alteram quam | |
| uolet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris | |
| lumina sex bipedalis X, scamna III, sellas V, telas | |
| iogalis duas, luminaria VI, paullulam pilam ubi | 5 |
| triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, uasa | |
| torcula II. | |
| hae rei materiem et quae opus sunt do- | 3.1 |
| minus praebebit et ad opus dabit: serram I, lineam I | |
| (materiam dumtaxat succidet dolabit secabit facietque | |
| conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, | |
| terram unde lutum fiat. si de caelo uilla tacta siet, de ea re | 5 |
| u. b. a. uti fiat. huic operi pretium ab domino bono, | |
| qui bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona | |
| soluat in tegulas singulas II. | |
| id tectum sic numera- | 4.1 |
| bitur: tegula integra quae erit; quae non erit (unde quarta | |
| pars aberit), duae pro una; conliciares quae erunt, pro | |
| binis putabuntur; uallus quot erunt, in singulas qua- | |
| ternae numerabuntur. | 5 |
| Villa lapide calce: fundamenta supra terram pede; ce- | |
| teros parietes ex latere; iugumenta et antepagmenta, | |
| quae opus erunt, indi[c]to. | |
| cetera lex uti uilla ex calce | 5.1 |
| c<a>ementis. pretium in tegulas singulas: n. s. | |
| loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita | |
| sunt; ex signo manipretium erit. loco pestilenti, ubi | |
| aestate fieri non potest, bono domino pars quarta | 5 |
| preti accedat. | |
| XVIII De maceriis aedificandis | |
| Macerias ex calce c<a>ementis silice. uti dominus om- | 15.1.1 |
| nia ad opus praebeat, altam p. V et columen p. I, | |
| crassam p. IS, longam p. XIV, et uti sublinat | |
| locari oportet. parietes uillae si locet in p. C (id est | |
| p. X quoquouersum), libellis in ped. V et perticam | 5 |
| I p. uic. n. X. sesquipedalem parietem dominus funda- | |
| menta faciat et ad opus praebeat: calcis in p. singulos | |
| longitudinem opus est modium unum, arenae modios | |
| duos. | |
| XIX Calcem partiario locandam | |
| Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur: | 16.1.1 |
| perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius | |
| et ligna conficit ad furnacem; dominus lapidem, ligna | |
| ad fornacem, quod opus siet, praebet. | |
| XX Materies quid anni tempestiua sit | |
| Robus materies, item ridica, ubi solstitium fuerit, | 17.1.1 |
| ad brumam semper tempestiua est; cetera materies | |
| quae semen habet, cum semen maturum habet, tum | |
| tempestiua est; quae materies semen non habet, cum | |
| glubebit, tum tempestiua est. * eo quia semen uiride | 5 |
| et maturum habet (id semen de cupresso, de pino | |
| quiduis anni legere possis), item quiduis anni matura | |
| est et tempestiua. | |
| ibidem sunt nuces bimae (inde se- | 2.1 |
| men excidet) et anniculae: eae, ubi primum incipiunt | |
| hiascere, tum legi oportet: per sementim primum in- | |
| cipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus | |
| menses VIII. hornotinae nuces uirides sunt. ulmus, | 5 |
| cum folia cadunt, tum iterum tempestiua est. | |
| XXI Torcularium si aedificare uoles | |
| Torcularium si aedificare uoles quadrinis uasis uti | 18.1.1 |
| contra [r]ora sient, ad hunc modum uasa componito: | |
| arbores crassas p. II, altas p. VIIII cum cardinibus; | |
| foramina longa p. III S, exculpta digit. VI; | |
| ab | 2.1 |
| solo foramen primum p. I S; inter arbores et [arbores | |
| et] parietes p. II; in<ter> II arbores p. I; arbores | |
| ad stipitem primum derectos p. XVI (stipites crassi | |
| p. II, alti cum cardinibus p. X); suculam praeter car- | 5 |
| dines p. VIIII; pr[a]elum longum p. XXV; inibi lingu- | |
| lam p. IIS. pauimentum binis uasis cum canalibus duo- | |
| bus p. XXXII, II trapetibus locum dextra sinistra | |
| pauimentum p. XX; inter binos stipites uectibus locum | |
| p. XXII; | 10 |
| alteris uasis exaduersum ab stipite ex- | 3.1 |
| tremo ad parietem qui pone arbores est p. XX. summa | |
| torculario uasis quadrinis: latitudine p. LXVI, longi- | |
| tudine p. LII. inter parietes, arbores ubi statues, fun- | |
| damenta bona facito alta p. V: inibi lapides silices; | 5 |
| totum forum longum ped. V, latum p. IIS, crassum | |
| p. IS: | |
| ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi ar- | 4.1 |
| bores pedicino in lapide statuito. inter duas arbores quod | |
| loci supererit, robore expleto: eo plumbum infundito. | |
| superiorem partem arborum digitos VI altam facito | |
| siet: eo capitulum robustum indito. | 5 |
| uti siet stipites | 5.1 |
| ubi stent, fundamenta p. V facito: ibi silicem longum | |
| p. IIS, latum p. IIS, crassum p. IS, planum sta- | |
| tuito; ibi stipites statuito, item alterum stipitem statuito. | |
| insuper arbores stipitesque trabem planam imponito, la- | 5 |
| tam p. II, crassam p. I, longam p. XXXVII: uel | |
| duplices indito, si solidas non habebis. sub eas trabes, | |
| inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, tra- | |
| beculam pedum XXIIIIS imponito sesquipedalem aut | |
| binas pro singulis eo supponito. | 10 |
| in iis trabeculis | 6.1 |
| trabes, quae insuper arbores stipites stant, collocato; in | |
| iis tignis parietes extruito iungitoque materiae, uti one- | |
| ris satis habeat. aram ubi facies, pedes V fundamenta | |
| alta facito, lata p. VI; aram et canalem rutundam | 5 |
| facito latam p. IIIIS; | |
| ceterum pauimentum totum | 7.1 |
| fundamenta p. II facito. fundamenta primum festu- | |
| cato; postea c<a>ementis minutis et calce harenato semi- | |
| pedem unumquodque corium struito. pauimenta ad hunc | |
| modum facito: ubi libraueris, de glarea et calce hare- | 5 |
| nato primum corium facito: id pilis subigito; idem alte- | |
| rum corium facito: eo calcem cribro subcretam indito | |
| alte digitos duo, ibi de testa arida pauimentum struito: | |
| ubi structum erit, pauito fricatoque, uti pauimentum | |
| bonum siet. | 10 |
| arbores stipites robustas facito aut pi- | 8.1 |
| neas. si trabes minores facere uoles, canalis extra colum- | |
| nam expolito: si ita feceris, trabes p. XXII longae opus | |
| erunt. | |
| orbem olearium latum p. IIII punicanis co- | 9.1 |
| agmentis facito: crassum digitos VI facito, subscudes | |
| iligneas adindito: eas ubi confixeris, clauis corneis occlu- | |
| dito. in eum orbem tris catenas indito: eas catenas cum | |
| orbi[s] clauis ferreis corrigito. orbem ex ulmo aut ex | 5 |
| corylo facito: si utrumque habebis, alternas indito. | |
| XXII In uasa uinaria stipites | |
| In uasa uinaria stipites arboresque binis pedibus | 19.1.1 |
| altiores facito. supra foramina arborum, pedem quae[m]- | |
| que uti absiet, unae fibulae locum facito semipedem quo- | |
| quo uersum. in suculam sena foramina indito: foramen, | |
| quod primum facies, semipedem ab cardine facito: ce- | 5 |
| tera diuidito quam rectissime. | |
| porculum in media | 2.1 |
| sucula facito. inter arbores medium quod erit, id ad me- | |
| diam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti | |
| in medio pr[a]elum recte situm siet. lingulam cum facies, | |
| de medio pr[a]elo conlibrato, ut inter arbores bene | 5 |
| conueniat: digitum pollicem laxamenti facito. uectes | |
| longissimos p. XIIX, secundos ped. XVI, tertios | |
| p. XV, remissarios p. XII, alteros p. X, tertios | |
| p. VIII. | |
| XXIII Trapetum quo modo concinnare oporteat | |
| <Trapetum quo modo concinnare oporteat.> colu- | 20.1.1 |
| mellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare | |
| oportet in medio ad perpendiculum; cuneis salignis cir- | |
| cumfigi oportet bene; eo plumbum effundere. caueat ni | |
| labet columella: si mouebitur, eximito; denuo eodem | 5 |
| modo facito, ne se moueat. | |
| modiolos in orbis olea- | 2.1 |
| gineos ex orcite olea facito; eos circumplumbato; ca- | |
| ueto ne laxi sient; in cupam eos indito. cunicas | |
| solidas, latas digitum pollicem facito; labeam bifariam | |
| faciat habea<n>t, quas figat clauis duplicibus, ne ca- | 5 |
| dant. | |
| XXIV Cupam quo modo aedifices | |
| Cupam facito p. X, tam crassam quam modioli po- | 21.1.1 |
| stulabunt, mediam (inter orbis quae conuenia[n]t) | |
| crassam quam columella ferrea erit. eam mediam per- | |
| tundito, uti in columellam indere possis; eo fistulam | |
| ferream indito, quae in columellam conueniat et in | 5 |
| cupam. | |
| inter cupam dextra sinistra pertundito late | 2.1 |
| digitos primoris IIII, alte digitos primoris III; sub | |
| cupa tabulam ferream lata<m quam> cupa media erit, | |
| pertusam figito, quae in columellam conueniat. dextra | |
| sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito; re- | 5 |
| plicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lam- | |
| minas; | |
| dextra sinistra, foramina utrimque secus, | 3.1 |
| lamminas sub lamminas pollulas minutas sup- | |
| ponito: eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant, | |
| quo cupulae minusculae indentur. cupa qua fini in | |
| modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor | 5 |
| de suo sibi utrimque secus facito qui figas. imbrices | |
| medias clauulis figito; supra imbrices extrinsecus cupam | |
| pertundito, qua clauus eat qui orbem cludat. | |
| insuper | 4.1 |
| foramen librarium ferreum digitos sex latum indito, per- | |
| tusum utrimque secus, qua clauus eat. haec omnia eius | |
| rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. armillas | |
| IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clauus | 5 |
| conterantur intrinsecus. | |
| cupam materia ulmea aut | 5.1 |
| faginea facito. ferrum factum, quod opus erit, uti idem | |
| faber figat: #¹¹⁰¹ LX opus sunt. †cum† plumbi in | |
| cupam emito #¹¹⁰¹ IIII. cupam qui concinnet et | |
| modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat, | 5 |
| #¹¹⁰² VIII: idem trapetum oportet accommodet. summa | |
| sumptui<s>: #¹¹⁰² LXXII praeter adiutores. | |
| XXV Trapetum quo modo aedifices | |
| Trapetum hoc modo accommodare oportet: librator | 22.1.1 |
| uti statuatur pariter ab labris; digitum minimum or- | |
| bem abesse oportet ab solo mortari. orbes cauere oportet | |
| ne quid mortarium terant. inter orbem et miliarium | |
| unum digitum interesse oportet; si plus intererit atque | 5 |
| orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium | |
| arte crebro, uti expleas quod nimium interest. | |
| si orbes | 2.1 |
| altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret, | |
| orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella sup- | |
| ponito: eo altitudinem temperato. eodem modo latitudi- | |
| nem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato, | 5 |
| usque dum recte temperabitur. | |
| Trapetus emptus est in Suessano #¹¹⁰² CCCC et olei | 3.1 |
| p. L; composturae #¹¹⁰² LX; uectura boum, operas VI, | |
| homines VI cum bubulcis #¹¹⁰² <C>LXXII; cupam ornatam | |
| #¹¹⁰² LXXII; pro oleo #¹¹⁰² XXV: s. s. #¹¹⁰² DCCXXVIIII. | |
| Pompeis emptus ornatus #¹¹⁰² CCCXXCIIII; uecturam | 5 |
| #¹¹⁰² CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur, | |
| eo sumpti opus est #¹¹⁰² LX: s. #¹¹⁰² DCCXXIIII. | |
| si | 4.1 |
| orbes in ueteres trapetos parabis, medios crassos p. I | |
| digitos III, altos p. I, foramen semipedem quoquo- | |
| uorsum. eos cum aduexeris, ex trapeto temperato. ii | |
| emuntur ad Rufri macerias #¹¹⁰² CXXC, temperantur | 5 |
| #¹¹⁰² XXX: tantidem Pompeis emitur. |