| XLVI Vbi tempestates mal<a>e erunt, quid fieri possit | |
| Vbi tempestates malae erunt, cum opus fieri non | 39.1.1 |
| poterit, stercus in stercilinum egerito: bubile, ouile, | |
| cohortem, uillam bene purgato; dolia plumbo uincito | |
| uel materie quernea uirisicca alligato. si bene sarseris | |
| aut bene alligaueris et in rimas medicamentum indideris | 5 |
| beneque picaueris, quoduis dolium uinarium facere pot- | |
| eris. medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae | |
| p. I, resinae p. I, sulpuris p.#¹¹⁰³#¹¹⁰³. | |
| haec omnia in | 2.1 |
| calicem nouum indito: eo addito gypsum contritum, uti | |
| crassitudo fiat quasi emplastrum: eo dolia sarcito. ubi | |
| sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes | |
| duas, calcis tertiam commisceto: inde laterculos facito, | 5 |
| coquito in fornacem, eum conterito idque inducito. | |
| Per imbrem in uillam quaerito quid fieri possit. ne | |
| cessetur, munditias facito. cogitato, si nihil fiet, nihilo | |
| minus sumptum futurum. | |
| XLVII Per uer quae fiant | |
| Per uer haec fieri oportet: sulcos et scrobes fieri; | 40.1.1 |
| seminariis, uitiariis locum uerti; uites propagari. in locis | |
| crassis et umectis ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet: | |
| ficos, oleas, mala, pira, uites inseri oportet luna silenti post | |
| meridiem sine uento austro. oleas, ficos, pira, mala hoc | 5 |
| modo inserito: | |
| quem ramum insiturus eris, praeci- | 2.1 |
| dito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat; cum prae- | |
| cides, caueto ne librum conuellas. sumito tibi surculum | |
| durum, eum praeacuito, salicem graecam discindito: | |
| argillam uel cretam coaddito, harenae paululum et | 5 |
| fimum bubulum: haec una bene condep[o]sito, quam | |
| maxime uti lentum fiat. capito tibi scissam salicem: | |
| ea stirpem praecisum circumligato, ne liber frangatur. | |
| ubi id feceris, surculum praeacutum inter librum et | 3.1 |
| stirpem artito primoris digitos II; postea capito tibi | |
| surculum, quod genus inserere uoles: eum primorem | |
| praeacuito oblicum primoris digitos II. surculum ari- | |
| dum, quem artiueris, eximito: eo artito surculum, | 5 |
| quem inserere uoles. librum ad librum uorsum facito, | |
| artito usque adeo quo praeacueris. idem alterum surcu- | |
| lum, tertium, quartum facito: quot genera uoles, tot | |
| indito. | |
| salicem graecam amplius circumligato: luto | 4.1 |
| de[m]psto stirpem oblinito digitos crassum tres. insuper | |
| lingua bubula obtegito, si pluat, ne aqua in librum per- | |
| manet: eam linguam insuper librum alligato, ne cadat. | |
| postea stramentis circumdato alligatoque, ne gelus | 5 |
| noceat. | |
| XLVIII Insitio uitis aliarumque rerum | |
| Vitis insitio una est per uer, altera est cum uua | 41.1.1 |
| floret: ea optuma est. pirorum ac malorum insitio | |
| per uer et per solstitium dies L et per uindemiam. oleae | |
| et ficorum insitio est per uer. | |
| uitem sic inserito: prae- | 2.1 |
| cidito quam inseres, eam mediam diffindito per me- | |
| dullam: eo surculos praeacutos artito: quos inseres, | |
| medullam cum medulla componito. altera insitio est: | |
| si uitis uitem continget, utriusque uitem teneram | 5 |
| praeacuito, obliquo inter sese medullam cum me- | |
| dulla libro colligato. | |
| tertia insitio est: terebra uitem, | 3.1 |
| quam inseres, pertundito, eo duos surculos uitigineos, | |
| quod genus esse uoles, insectos obliquos artito ad me- | |
| dullam: facito iis medullam cum medulla coniungas | |
| artitoque ea qua terebraueris alterum ex altera parte. | 5 |
| eos surculos facito sint longi pedes binos, eos in terram | 4.1 |
| demittito replicatoque ad uitis caput, medias uitis uin- | |
| clis in terram defigito terraque operito. haec omnia luto | |
| depsto oblinito alligato integitoque ad eundem mo- | |
| dum tamquam oleas. | 5 |
| XLIX Ficos et oleas alio modo | |
| Ficos et oleas altero modo. quod genus aut ficum aut | 42.1.1 |
| oleam esse uoles, inde librum scalpro eximito, alterum | |
| librum cum gemma de eo fico, quod genus esse uoles, | |
| eximito, apponito in eum locum unde exi[c]caueris | |
| in alterum genus facitoque uti conueniat. librum longum | 5 |
| facito digitos IIIS, latum digitos III: ad eundem mo- | |
| dum oblinito, integito, uti cetera. | |
| L Sulcos quo modo facias | |
| Sulcos, si locus aquosus erit, alueatos esse oportet: | 43.1.1 |
| latos summos pedes tres, altos pedes quattuor, infimum | |
| latum pedem I et palmum. eos lapide consternito: si | |
| lapis non erit, perticis saligneis uiridibus controuersus | |
| conlatis consternito; si pertica non erit, sarmentis con- | 5 |
| ligatis. postea scrobes facito altos p. IIIS, latos | |
| p. IIII, et facito de scrobe aqua in sulcum defluat: ita | |
| oleas serito. | |
| LI Vitibus sulcos propagationesque | |
| uitibus sulcos et propagines ne minus p. IIS quo- | 2.1 |
| quouersus facito. si uoles uinea cito crescat et olea, quam | |
| seueris, semel in mense sulcos et circum capita olea- | |
| ginea quot mensibus, usque donec trimae erunt, | |
| fodere oportet. eodem modo ceteras arbores procurato. | 5 |
| LII Olea quo tempore putetur | |
| Oliuetum diebus XV ante aequinoctium uernum in- | 44.1.1 |
| cipito putare: ex eo die dies XLV recte putabis. id | |
| hoc modo putato: qua locus recte ferax erit, quae | |
| arida erunt et si quid uentus interfregerit, ea omnia eximi- | |
| to: qui locus ferax non erit, id plus concidito aratoque. | 5 |
| bene enodato stirpesque leuis facito. | |
| LIII De taliis oleagineis | |
| Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tri- | 45.1.1 |
| pedaneas decidito diligenterque tractato, ne liber labo- | |
| ret, cum dolabis aut secabis; quas in seminario saturus | |
| eris, pedalis facito. eas sic inserito: locus bipalio sub- | |
| actus siet beneque terra tenera siet beneque glittus | 5 |
| siet. | |
| cum taleam demittes, pede taleam opprimito: | 2.1 |
| si parum descendet, maleolo aut mateola adigito caue- | |
| toque ne librum scindas, cum adiges. palo prius locum | |
| ne feceris, quo taleam demittas. si ita seueris, ut †us† | |
| stet, talea melius uiuet. | 5 |
| taleae, ubi trimae sunt, tum | 3.1 |
| denique maturae sunt, ubi liber sese uertet. si in scro- | |
| bibus aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque | |
| diuaricato: supra terram ne plus IIII digitos transuor- | |
| sos emineant: uel oculos serito. | 5 |
| LIV Seminarium quo modo fiat | |
| Seminarium ad hunc modum facito: locum quam | 46.1.1 |
| optimum et apertissimum et stercorosissimum poteris | |
| et quam simillimum genus terrae eae, ubi semina posi- | |
| turus eris, et uti ne nimis longe semina ex seminario | |
| ferantur, eum locum bipalio uertito, delapidato cir- | 5 |
| cumque s<a>epito bene et in ordine serito. in sesqui- | |
| pedem quoquouorsum taleam demittito opprimitoque | |
| pede: | |
| si parum deprimere poteris, malleo aut ma- | 2.1 |
| tiola adigito. digitum supra terram facito semina emi- | |
| neant fimoque bubulo summam taleam oblinito signum- | |
| que aput taleam apponito crebroque sarito, si uoles | |
| cito semina crescant. ad eundem modum alia semina | 5 |
| serito. | |
| LV Harundo quo modo seratur | |
| Harundinem sic serito: ternos pedes oculos disponito. | 47.1.1 |
| Vitiarium eodem modo facito seritoque. ubi uitis bima | |
| erit, resicato; ubi trima erit, eximito. si pecus pascetur, | |
| ubi uitem serere uoles, ter prius resicato quam ad arbo- | |
| rem ponas; ubi V nodos ueteres habebit, tum ad arbo- | 5 |
| rem ponito. quotannis porrinam serito, quotannis | |
| habebis quod ex[s]imas. | |
| LVI Pomarium seminarium | |
| Pomarium seminarium ad eundem modum atque | 48.1.1 |
| oleagineum facito: suum quidquid genus talearum | |
| serito. | |
| Semen cupressi ubi seres, bipalio uertito: uere primo | |
| serito. | 5 |
| porcas pedes quinos latas facito: eo stercus | 2.1 |
| minutum addito, consarito glebasque comminuito. | |
| porcam planam facito paulum concauam: tum semen | |
| serito crebrum tamquam linum; eo terram cribro in- | |
| cernito altam digitum transuersum; eam terram tabula | 5 |
| aut pedibus complanato; furcas circum offigito, eo per- | |
| ticas intendito, eo sarmenta aut cratis ficarias imponito, | |
| quae frigus defendant et solem. uti subtus homo ambulare | |
| possit facito. crebro runcato; simul herbae coeperint | |
| nasci, eximito: nam si herbam duram uelles, cupressos | 10 |
| simul euelles. | |
| Ad eundem modum semen pirorum, malorum serito | 3.1 |
| tegitoque. nuces pineas ad eundem modum nisi tamquam | |
| alium serito. | |
| LVII De uinea uetere | |
| Vineam ueterem, si in alium locum transferre uoles, | 49.1.1 |
| dumtaxat brachium crassam licebit. primum deputato, | |
| binas gemmas ne amplius relinquito. | |
| ex radicibus bene | 2.1 |
| exfodito, usque radices persequito et caueto ne radices | |
| saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operi- | |
| toque et bene occulcato: eodemque modo uineam sta- | |
| tuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito. | 5 |
| LVIII Prata quo modo stercorentur | |
| Prata primo uere stercerato luna silenti: quae | 50.1.1 |
| inrigiua non erunt, ubi fauonius flare coeperit. cum | |
| prata defendes, depurgato herbasque malas omnis | |
| radicitus effodito. | |
| Vbi uineam deputaueris, aceruum lignorum uirga- | 2.1 |
| rumque facito. ficos interputato et in uinea ficos subra- | |
| dito alte, ne eas uitis scandat. seminaria facito et | |
| uetera resarcito. haec facito, ante quam uiniam fodere | |
| incipias. | 5 |
| LIX Vbi daps profanata erit quid fiat | |
| Vbi daps profanata comestaque erit, uerno arare | |
| incipito. ea loca primum arato, quae siccissima erunt; et | |
| quae crassissima et aquosissima erunt, ea postremum | |
| arato, dum ne prius obdurescant. |