| LX Propagatio oleae pomorumque | |
| Propagatio pomorum, aliarum arborum. ab arbore | 51.1.1 |
| abs terra pulli qui nascentur, eos in terram deprimito | |
| extollitoque primorem partem, uti radicem capiat: inde | |
| biennio post effodito seritoque. ficum, oleam, malum | |
| punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum, | 5 |
| myrtum, nuces praenestinas, platanum, haec omnia | |
| a capite propagari eximique serique eodem modo oportet. | |
| LXI Quae diligentius propagari uoles | |
| Quae diligentius propagari uoles, in aullas aut in | 52.1.1 |
| qualos pertusos propagari oportet et cum iis in scrobem | |
| deferri oportet. in arboribus, uti radices capiant, calicem | |
| pertundito: per fundum aut qualum ramum, quem radi- | |
| cem capere uoles, traicito: eum qualum aut calicem terra | 5 |
| impleto calcatoque bene, in arborem relinquito. ubi ita | |
| fuerit, ramum sub qualo praecidito. | |
| qualum incidito | 2.1 |
| ex ima parte perpetuum: siue calix erit, conquassato; | |
| cum eo qualo aut calice in scrobem ponito. eodem | |
| modo uitem facito: eam anno post praecidito seritoque | |
| cum qualo. hoc modo quod genus uis propagabis. | 5 |
| LXII De f[o]enisicia | |
| F[o]enum, ubi tempus erit, secato cauetoque ne sero | 53.1.1 |
| seces. prius quam semen maturum siet, secato, et, quod | |
| optimum f[o]enum erit, seorsum condito: per uer, cum | |
| arabunt, ante quam ocinum des, quod edint, | |
| <bubus>. | 5 |
| LXIII Bubus pabulum | |
| Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. | 54.1.1 |
| ubi sementim patraueris, glandem parari legique opor- | |
| tet et in aquam conici. inde semodios singulis bubus in | |
| dies dari oportet et, si non laborabunt, pascantur satius | |
| erit, aut modium uinaceorum, quos in dolium condi- | 5 |
| deris. interdiu pascito: noctu f[o]eni p. XXV uni boui | |
| dato; | |
| si f[o]enum non erit, frondem iligneam et hedera- | 2.1 |
| ciam dato. paleas triticeas et hordeaceas, acus faba- | |
| ginum, uicia uel de lupino, item de ceteris frugibus omnia | |
| condito. cum stramenta condes, quae herbosissima erunt | |
| in tecto condito et sale spargito: deinde ea pro f[o]eno | 5 |
| dato. | |
| ubi uerno dare coeperis, modium glandis aut uina- | 3.1 |
| ceorum dato, aut modium lupini macerati et f[o]eni | |
| p. XV. ubi ocinum tempestiuum erit, dato primum: | |
| manibus carpito, id renascetur: quod falcula secueris, non | |
| renascetur. | 5 |
| usque ocinum dato, donec arescat: ita | 4.1 |
| temperato. postea uiciam dato; postea panicum dato; | |
| secundum panicum frondem ulmeam dato: si populneam | |
| habebis, admisceto, ut ulmeae satis siet: ubi ulmeam | |
| non habebis, querneam et ficulneam dato. | 5 |
| nihil est | 5.1 |
| quod magis expediat, quam boues bene curare. boues, | |
| nisi per hiemem (cum non arabunt), pasci non oportet: | |
| nam uiride[m] cum edunt, semper id expectant, et fis- | |
| cellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum arabunt. | 5 |
| LXIV De lignis domini | |
| Ligna domino in tabulato condito; codicillos oleagineos, | 55.1.1 |
| radices in aceruo sub dio: metas facito. | |
| LXV Familiae cibaria quanta dentur | |
| Familiae cibaria. qui opus facient: per hiemem tritici | 56.1.1 |
| modios IIII, per aestatem modios IIIIS; uilico, | |
| uilicae, epistatae, opilioni: modios III; compeditis: per | |
| hiemem panis p. IIII, ubi uineam fodere coeperint | |
| panis p. V, usque adeo dum ficos esse coeperint: deinde | 5 |
| ad p. IIII redito. | |
| LXVI Vinum familiae quantum detur | |
| Vinum familiae. ubi uindemia facta erit, loram bibant | 57.1.1 |
| menses tres; mense quarto: heminas in dies, id est | |
| in mense congios IIS; mense quinto, sexto, septimo, | |
| octauo: in dies sextarios, id est in mense congios | |
| quinque; nono, decimo, undecimo: in dies heminas ter- | 5 |
| nas, id est amphoram; hoc amplius Saturnalibus et Com- | |
| pitalibus: in singulos homines congios. summa uini in | |
| homines singulos inter annum: †cum†. compeditis, | |
| uti quidquid operis facient, pro portione addito: eos | |
| non est nimium in annos singulos uini q. X ebibere. | 10 |
| LXVII Pulmentarium familiae quantum detur | |
| Pulmentarium familiae. oleae caducae quam plurimum | 58.1.1 |
| condito; postea oleas tempestiuas (unde minimum olei | |
| fieri poterit), eas condito: parcito uti quam diutissime | |
| durent. ubi oleae co[m]mesae erunt, hallecem et acetum | |
| dato. oleum dato in menses unicuique #¹¹⁰⁴ I; salis unicui- | 5 |
| que in anno modium satis est. | |
| LXVIII Vestimenta familiae | |
| Vestimenta familiae. tunicam p. IIIS, saga alternis an- | 59.1.1 |
| nis. quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius | |
| ueterem accipito, unde centones fiant. sculponias bonas | |
| alternis annis dare oportet. | |
| LXIX Bubus cibaria | |
| Bubus cibaria annua. in iuga singula: lupini modios | 60.1.1 |
| centum uiginti aut glandis modios CCXL, f[o]eni pondo | |
| #¹¹¹⁵ XX #¹¹¹⁵ ocini, fabae #¹¹⁰⁵ XX, uiciae #¹¹⁰⁵ XXX. prae- | |
| terea granatui uideto, uti satis uiciae seras. pabulum | |
| cum seres, multas sationes facito. | 5 |
| LXX Quo modo ager colatur | |
| Quid est agrum bene colere? bene arare; quid secun- | 61.1.1 |
| dum? arare; tertio? stercorare. qui oletum saepissime et | |
| alt<issime miscebit, is tenu>issimas radices exarabit; si | |
| male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient, et | |
| in radices uires oleae abibunt. agrum frumentarium cum | 5 |
| ares, bene et tempestiuo ares, sulco uario ne ares. | |
| cetera cultura est multum serere et diligenter eximere | 2.1 |
| semina et per tempus radices quam plurimas cum terra | |
| ferre. ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua | |
| noceat. si quis quaeret, quod tempus oleae serendae siet: | |
| agro sicco per sementim, agro laeto per uer. | 5 |
| LXXI Quot plostra habere oporteat | |
| Quot iuga bouerum, mulorum, asinorum habebis, | 62.1.1 |
| totidem plostra esse oportet. | |
| LXXII Funem quam longam esse oporteat | |
| Funem torculum esse oportet extentum pedes LV; | 63.1.1 |
| funem loreum in plaustrum p. LX, lora retinacula longa | |
| p. XXVI, subiugia in plostrum p. XIIX, funiculum | |
| p. XV; in aratrum subiugia lora[m] p. XVI, funiculum | |
| p. VIII. | 5 |
| LXXIII De olea colligenda | |
| Olea, ubi matura erit, quam primum cogi oportet, | 64.1.1 |
| quam minimum in terra et in tabulato esse oportet: in | |
| terra et in tabulato putescit. leguli uolunt uti olea ca- | |
| duca quam plurima sit, quo plus legatur; factores, ut in | |
| tabulato diu sit, ut fracida sit, qua facilius efficiant. | 5 |
| nolito credere oleum in tabulato posse crescere: | |
| quam citissime conficies, tam maxime expediet, et toti- | 2.1 |
| dem modis collecta[e] plus olei efficiet et melius. olea, | |
| quae diu fuerit in terra aut in tabulato, inde olei minus | |
| fiet et deterius. oleum, si poteris, bis in die depleto: nam | |
| oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam | 5 |
| deterrimum erit. | |
| LXXIV Oleum uiride quo modo fiat | |
| Oleum uiride sic facito: oleam quam primum ex | 65.1.1 |
| terra tollito: si inquinata erit, lauito, a foliis et ster- | |
| core purgato; postridie aut post diem tertium, quam lecta | |
| erit, facito. olea ubi nigra erit, stringito. quam acerbis- | |
| sima olea oleum facies, tam oleum optimum erit: | 5 |
| do- | 2.1 |
| mino de matura olea oleum fieri maxime expediet. si | |
| gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque quatri- | |
| duum post oleum facito: eam oleam, si uoles, salem spar- | |
| gito. quam calidissimum torcularium et cellam habeto. | 5 |