| Dicit Iunius Cordus istu<d> senatus consultum taci- | 12.1.1 |
| tum fuisse. quod quale sit aut quare sic appellatum, | |
| brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti | 2.1 |
| taciti non aliud est hodie, quam quo[d] vestra clementia | |
| convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae | |
| non sunt omnibus publicanda; de quibus adiurare | |
| etiam soletis, ne quis ante rem conpletam quicquam | 5 |
| vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud | 3.1 |
| veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte | |
| aliqua vis ab hostibus inmineret, qu<ae> cogeret vel hu- | |
| milia captare consilia vel aliqua constituere, quae non | |
| prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad ami- | 5 |
| cos aliqua perman<a>re, senatus consultum tacitum fie- | |
| ret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales | |
| illis actibus interessent, senatores exciperent, sena- | |
| tores omnium officia censualium scribarumque con- | |
| plerent, ne qui<d> forte proderetur. factum est ergo se- | 4.1 |
| natus consultum <ta>citum, ne res ad Maximinum per- | |
| veniret. sed statim ill<a>, ut se habent hominum men- | 13.1.1 |
| tes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non | |
| agnosci, quae sciunt, et qui humiles se putant, si com- | |
| missa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut | |
| exemplum senatus consulti taciti acciperet, quod num- | 5 |
| quam antea fuerat factitatum. extat denique eius epi- | 2.1 |
| stola ad praefectum urbi talis: 'senatus consultum ta- | |
| citum nostrorum illorum principum legi, quod tu, | |
| praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam | |
| nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires, | 5 |
| quomodo Romanam rem p. regeres.' enarrari autem | 3.1 |
| non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum au- | |
| divit contra se Africam descivisse. nam senatus auc- | 4.1 |
| toritate percepta incurrere in parie[n]tes, vestem scin- | |
| dere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, | |
| prorsus furere videbatur. praefectus urbi acceptis litteris | 5.1 |
| acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens | |
| Maximinum iam occisum. ex quo gaudium ma<iu>s fuit, | 6.1 |
| statimque deiectae sunt statuae atque imagines eius, | |
| qui hostis fuerat iudicatus. usus est sane senatus pen- | 7.1 |
| dente bello potestate, qua debuit. nam delatores, ca- | |
| lumniatores, procuratores et omnem illam fa<e>cem | |
| Maximinianae tyrannidis occidi iussit. atque parum | 8.1 |
| fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium | |
| fuit, quod occisi tracti sunt et in cloacam missi. tunc | 9.1 |
| et praefectus urbi Sabinus, consularis iam vir, fuste | |
| percussus occisus et in publico derelictus est. |