| Interest, ut senatus consultum, quo Gordiani im- | 11.1.1 |
| peratores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris | |
| propage[n]tur: non legitimo sed indicto senatus die | 2.1 |
| consul iam domi conventus cum pr<a>etoribus, aedili- | |
| bus et tribunis plebis venit in curiam. praefectus urbi, | 3.1 |
| cui nescio quid redoluerat et qui publicas litteras non | |
| acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam | |
| consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid | |
| in Maximinum feliciter diceretur, ait: 'p. c., Gordiani | 4.1 |
| duo, pater et filius, ambo ex cons<ul>ib<us>, unus ve- | |
| ster pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum | |
| consilio imperatores sunt appellati. gratias igitur aga- | 5.1 |
| mus Ty<s>dritanae iuventuti, gratias Carthaginensi po- | |
| pulo semper devoto: ab inmani nos <b>elua, ab illa fera | |
| vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspici- | 6.1 |
| tis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. | |
| hostis est Maximinus: dii facient, ut esse iam desinat, | 7.1 |
| et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuve- | |
| nis virtutem atque constantiam laeti experiamu<r>.' post | 8.1 |
| haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se | |
| missas. tunc <ad>clamavit senatus: 'dii vobis gratias. | 9.1 |
| liberati ab hostibus sumus: si<c> penitus liberemur. | |
| Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum | |
| cum filio dis inferis devo<v>emus. Gordianos Augustos | 10.1 |
| appellamus. Gordianos principes agnoscimus. impera- | |
| tores de senatu dii conservent, imperatores nobiles vic- | |
| tores videamus, imperatores nostros Roma videat. ho- | |
| stes publicos qui occiderit, praemium meretur.' | 5 |