| Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum im- | 10.1.1 |
| peratores senatus accepit, ut non solum gesta haec pro- | |
| barent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat | |
| Maxim[in]us sive Pupp[e]ienus et Clodius <B>albi- | |
| nus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam | 5 |
| Gordiani duo in Africa[m] interempti sunt. illos sane | 2.1 |
| viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Itali- | |
| cas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuen- | |
| das. tunc legationes a Maximino Romam venerunt | 3.1 |
| abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gor- | 4.1 |
| dianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita | |
| ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et | |
| populo agros atque congiaria promitten<t>i. usque adeo | 5.1 |
| autem magis Gordianis quam[quam] Maximinis est | |
| creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militi- | |
| bus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites | |
| iussu senatus occider<etur>, quod se antea crudeliter | 5 |
| egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica | |
| et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec | 6.1 |
| fabella fertur. <f>ictae sunt litterae Maximini, signatae | |
| quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, | |
| qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras se- | |
| creto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, | 7.1 |
| et cum ille ea, quae sibi erant secreto dicenda, per- | |
| qu<i>reret, hortantibus, ut prius signum inspiceret epi- | |
| stolae, dum considerat, interemptus est. persuasum | 8.1 |
| deinde est militibus iussu[m] Maximini Vitalianum | |
| interemptum. peractisque rebus in castris Gordiano- | |
| rum et litterae et vultus sunt propositi. |