| Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui | 9.3.1 |
| auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiece- | |
| runt, imagines perfregerunt, nomen publicitus erase- | |
| runt, ipsum etiam Gordianum Africanum appellave- | |
| runt. addunt quidam Africani cognoment<um> Gor- | 4.1 |
| diano idcirco inditum, non quod in Africa imperare | |
| coepisset, sed quod de Scipionum familia originem | |
| traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc | 5.1 |
| Gordianum et filium eius pariter imperatores appella- | |
| tos et Antoninos cognominatos, ali<b>i vero Antonios. | |
| post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et | 6.1 |
| fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo | |
| Scipionum, ut Dexippus Graec<a>e historiae <scrip- | |
| tor> auctor est, <p>ari potestate succin<c>tus est. missa | 7.1 |
| deinceps legatio Romam est cum litteris Gordiano- | |
| rum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, | |
| qu<a>e per Valerianum, principem senatus, qui post- | |
| ea imperavit, gratanter accepta est. missae sunt et | 8.1 |
| ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem | |
| probarent et amiciores fierent ex amicis. |