| His actis propere ventum est ad oppidum Tysdrum, | 8.5.1 |
| inventusque senex venerabilis post iuris dictionem ia- | |
| cens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se | |
| abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere | 6.1 |
| nihil posset, evitandi periculi gratia, quod <a> Maxi- | |
| minianis [necessario] <dubie, a> fautoribus [dubie] | |
| <necessario> imminebat, imperatorem se appellari se- | |
| nex passus est. erat autem iam octogenarius et pluri- | 9.1.1 |
| mis provin<c>iis, ut diximus, ante praefuerat; populo | |
| Romano ita commendatus suis actibus erat, ut toto di- | |
| gnus videretur imperio. <de ration>ali[i] quidem oc- | 2.1 |
| ciso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem conperit, | |
| iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit ho- | |
| nestas causas habere moriendi quam dedi vincul<i>s e[s]t | |
| carceri Maximini. | 5 |