| Sed boni mores nihil ei profuerunt. ha[e]c enim | 7.1.1 |
| vita[e] venerabilis, cum Platone semper, cum Aristo- | |
| tele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus | |
| agens alium quam merebatur exitum passus est. nam | 2.1 |
| cum temporibus Maximini, hominis saevi atque trucu- | |
| lenti, pro consule Africam regeret, iam ex consulibus | |
| filio sibimet legato a senatu dato, cumque quidam | |
| rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret | 5 |
| quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, | |
| interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia | |
| vindicans, <r>etunsus deinde a proconsule atque legato | |
| nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur e<xci>- | |
| dium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et | 10 |
| primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque mi- | |
| litibus occiderunt. occiso deinde eo, cum iam orbis ter- | 3.1 |
| rarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt co- | |
| gitare, quemadmodum seditio inter Maximinianos et | |
| rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mau- | 4.1 |
| ri<c>ius nomine, potens apud Afros decurio, iu<x>ta Tys- | |
| drum nobilissim<a> posthac oratione apud plebem vel | |
| urbanam vel rusticanam in agro suo velut conti<o>na- | |
| bundus est locutus: 'gratias diis inmortalibus, cives, | 8.1.1 |
| quod occa[n]sionem dederunt, et quidem necessariam, | |
| providendi nobis contra hominem furiosissimum Maxi- | |
| minum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et | 2.1 |
| vitae consimilem occidimus, nisi facto imperatore | |
| salvi esse non possumus. quocirca, si placet, quoniam | 3.1 |
| non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, | |
| consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa | |
| est minata, sublata de vexillis purpura imperatores | |
| eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure fir- | 5 |
| ma<bi>mus.' tunc adclamatum est: '<a>equum est, | 4.1 |
| iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter | |
| imperator es, cum filio imperes.' |