| Et erat quidem longitudine Romana, caniti[a]e de- | 6.1.1 |
| cora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, | |
| facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus, corporis | |
| qualitate subcrassulus, moribus ita moderatus, ut nihil | 2.1 |
| possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste aut | |
| nimie fecerit. affectus suos unice dilexit, filium et ne- | 3.1 |
| potem ultra morem, filiam et neptem religiose. socero | 4.1 |
| suo Annio Severo tantum detulit, ut in familia<m> eius | |
| quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo | |
| la<v>erit, numquam illo praesente sederit ante praetu- | |
| ram. consul cum esset, aut in domo eius semper man- | 5.1 |
| sit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel | |
| sero processit. vini parcus, cibi parcissimus, vestitu | 6.1 |
| nitidus, la<v>andi cupidus, ita ut et quarto et quinto in | |
| die lavaret aestate, hieme secundo. somni plurimi, ita | 7.1 |
| ut in tricliniis, si forte apud amicos [a]ederet, etiam | |
| sine pudore dormiret. quod videbatur facere per na- | |
| turam, non per ebrietatem atque luxuriem. |