| Hadriano <apud> Baias absumpto cum Pius ad ad- | 6.1.1 |
| vehendas eius reliquias esset profectus, relictus Ro- | |
| mae avo iusta implevit et gladiatorium quasi priva- | |
| tus quaestor edidit munus. post excessum Hadriani | 2.1 |
| statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est | |
| et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceio- | |
| nii Commodi . . . desponderi voluerat impari ad- | |
| huc aetate, habita deliberatione velle se dixit. his ita | 3.1 |
| gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Mar- | |
| cum designavit et Caesaris appellatione donavit et se- | |
| v<i>rum turmis equitum Romanorum iam consulem de- | |
| signatum creavit et edenti cum collegis ludos sevira- | 5 |
| les adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit | |
| et aulico fastigio renite<n>tem ornavit et in collegia | |
| sacerdotum iubente senatu recepit. secundum etiam | 4.1 |
| consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. | |
| per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur | 5.1 |
| et cum formandus ad regendum statum rei publicae | |
| patris actibus interesset, studia cupidissime frequen- | |
| tavit. post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta | 6.1 |
| filia tribunicia potestate donatus est atque imperio | |
| extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. | |
| tantumque apud Pium valuit, <ut> numquam quem- | 7.1 |
| quam sine eo facile promoverit. erat autem in summis | 8.1 |
| obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui ali- | |
| qua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Va- | 9.1 |
| lerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in | |
| virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, in- | |
| susurravit: 'illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, | |
| et filius imperet.' quod omnino apud Pium nihil va- | 5 |
| luit: tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio | 10.1 |
| participatu[m] modestia. |