| Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, | 8.1.1 |
| Romam usque luem secu<m> deferre vide<re>tur. et nata | 2.1 |
| fertur pestilentia in Bab<y>lonia, ubi de templo Ap[p]ol- | |
| l<i>nis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spi- | |
| ritus pestilens evasit, atque inde Parthos <o>rbemque | |
| complesse, et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a | 3.1 |
| quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites | |
| nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter | 4.1 |
| ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, in- | |
| cusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. | |
| habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae | 5.1 |
| sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die tri- | |
| umphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico | 6.1 |
| bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et | |
| libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre dis- | |
| posuit. his accessit, quod, quasi reges aliquos ad tri- | 7.1 |
| umphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quo- | |
| rum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine | |
| nuncupavit. villam praeterea extruxit in via Clodia | 8.1 |
| famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti | |
| luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis | |
| Pari<dis>, quorum praesentia<e> <n>ulla inerat reveren- | |
| tia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem | 9.1 |
| morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, | |
| et quinque diebus in eadem villa residens cognitioni- | |
| bus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut | |
| convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, | 10.1 |
| cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria | |
| velut trop<a>eum Parthicum adduxerat, quem Apo- | |
| laustum nominavit. adduxerat secum et fidicinas et | 11.1 |
| tibicines et histriones sc[r]urrasque mimarios et prae- | |
| sti<g>iatores et omnia mancipiorum genera, quorum Sy- | |
| ria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut vi- | |
| deretur bellum non Parthicum sed histrionicum con- | 5 |
| fecisse. et haec vitae diversitas atque alia multa inter | 9.1.1 |
| Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas | |
| indicabat, sed occultus rumor inseverat; verum illud | 2.1 |
| praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem | |
| suum Marcus legatum in Syria<m> misisset, atque ille | |
| se insolentius qu<a>m verecundus senator efferret di- | |
| cens ad fratres suos scripturum esse, si qui<d> | 5 |
| forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, su- | |
| bitoque morbo notis prope veneni exsistentibus inter- | |
| isset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod | |
| eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum | |
| auxit rumorem. liberti multum potuerunt apud Verum, | 3.1 |
| ut in vita M<arci> diximus, Gemin<u>s et Agacl<y>tus, | |
| cui dedit invito M(arco) Libonis uxorem; denique nup- | 4.1 |
| tiis [h]a <V>ero celebratis Marcus convivio non interfuit. | |
| habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et | 5.1 |
| [t]Eclectum ceterosque. quos omnes Marcus post mor- | 6.1 |
| tem Veri specie honoris a<b>iecit Eclecto retento, qui | |
| postea Commodum filium eius occidit. |