Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, 8.1.1
Romam usque luem secu<m> deferre vide<re>tur. et nata 2.1
fertur pestilentia in Bab<y>lonia, ubi de templo Ap[p]ol-
l<i>nis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spi-
ritus pestilens evasit, atque inde Parthos <o>rbemque
complesse, et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a 3.1
quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites
nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter 4.1
ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, in-
cusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat.
habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae 5.1
sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die tri-
umphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico 6.1
bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et
libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre dis-
posuit. his accessit, quod, quasi reges aliquos ad tri- 7.1
umphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quo-
rum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine
nuncupavit. villam praeterea extruxit in via Clodia 8.1
famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti
luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis
Pari<dis>, quorum praesentia<e> <n>ulla inerat reveren-
tia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem 9.1
morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem,
et quinque diebus in eadem villa residens cognitioni-
bus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut
convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, 10.1
cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria
velut trop<a>eum Parthicum adduxerat, quem Apo-
laustum nominavit. adduxerat secum et fidicinas et 11.1
tibicines et histriones sc[r]urrasque mimarios et prae-
sti<g>iatores et omnia mancipiorum genera, quorum Sy-
ria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut vi-
deretur bellum non Parthicum sed histrionicum con- 5
fecisse. et haec vitae diversitas atque alia multa inter 9.1.1
Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas
indicabat, sed occultus rumor inseverat; verum illud 2.1
praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem
suum Marcus legatum in Syria<m> misisset, atque ille
se insolentius qu<a>m verecundus senator efferret di-
cens ad fratres suos scripturum esse, si qui<d> 5
forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, su-
bitoque morbo notis prope veneni exsistentibus inter-
isset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod
eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum
auxit rumorem. liberti multum potuerunt apud Verum, 3.1
ut in vita M<arci> diximus, Gemin<u>s et Agacl<y>tus,
cui dedit invito M(arco) Libonis uxorem; denique nup- 4.1
tiis [h]a <V>ero celebratis Marcus convivio non interfuit.
habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et 5.1
[t]Eclectum ceterosque. quos omnes Marcus post mor- 6.1
tem Veri specie honoris a<b>iecit Eclecto retento, qui
postea Commodum filium eius occidit.