Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam 11.1.1
non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exe-
gisse, si quidem Antoninum quiescentem et clemen-
tiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit.
cu<i> Antoninus quid rescripserit, subdita epistula per- 2.1
docebit: 'tu quidem, mea Faustina, religiose pro ma- 3.1
rito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam
tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii con-
scios vindicem. ego vero et eius liberis parcam et 4.1
genero et uxori et ad senatum scribam, ne aut pro-
scriptio gravior sit aut poena crudelior. non enim 5.1
quicquam est, quod imperatorem Romanum melius
commendet gentibus quam clementia. haec Caesarem 6.1
deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem
tuum specialiter Pii nomine ornavit. denique si ex 7.1
mea sententia de bello iudicatum esset, nec Avidius
esset occisus. esto igitur secura: 8.1
    "di[i] me tuentur, dis pietas mea
      cordi es<t>."
  Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem
dixi.' haec Antoninus ad coniugem. 5