Si quis autem omnem hanc historiam scire deside-
|
9.5.1
|
rat, legat Mari Maximi secundum librum de vita Marci,
|
|
in quo ille ea dicit, quae solu<s> Marcus mortuo iam
|
|
Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat
|
6.1
|
epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum
|
|
est: 'Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod
|
7.1
|
cuperet imperare. audisse enim te arbitror, quod
|
|
<V>eri s<t>atores de eo nuntiarent. veni igitur in Al-
|
8.1
|
banum, ut tractemus omnia dis volentibus. nil ti-
|
|
me<a>s.' hi<n>c autem apparet Faustinam ista ne-
|
9.1
|
scisse[t], cum dicat Marius infamari eam cupiens,
|
|
quod ea conscia Cassius imperium sumpsisset. nam
|
10.1
|
et ipsius epistula extat ad v<i>rum, qua urget Mar-
|
|
cum, ut in eum graviter vindicet. exemplum epistulae
|
11.1
|
Faustinae ad Marcum: 'ipsa in Albanum cras, ut iubes,
|
|
mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amas liberos
|
|
tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. male enim
|
12.1
|
adsueverunt et duces <et> milites, qui nisi opprimun-
|
|
tur, oppriment.' item alia epistula eiusdem Faustinae
|
10.1.1
|
ad Marcum: 'mater mea Faustina patrem tuum Pium
|
|
[eiusdem] in defectione Celsi sic hortata est, ut pie-
|
|
tatem primum circa suos servaret, sic circa alienos.
|
|
non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem
|
2.1
|
et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit.
|
3.1
|
Pompeianus gener et senior est et peregrinus. vide,
|
4.1
|
quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. noli
|
5.1
|
parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec
|
|
mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter
|
6.1
|
tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat,
|
|
in Formianum venire non potui. sed si te Formis in-
|
7.1
|
venire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas
|
|
et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit
|
|
adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut dimit-
|
8.1
|
tas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae
|
|
virgini curationem nescit adhibere. sign<a>tas mihi lit-
|
9.1
|
teras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tarda-
|
|
vero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut
|
|
scis, fidelem. cui verbo mandabo, quid uxor Avidii
|
10.1
|
Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.'
|
|