Si quis autem omnem hanc historiam scire deside- 9.5.1
rat, legat Mari Maximi secundum librum de vita Marci,
in quo ille ea dicit, quae solu<s> Marcus mortuo iam
Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat 6.1
epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum
est: 'Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod 7.1
cuperet imperare. audisse enim te arbitror, quod
<V>eri s<t>atores de eo nuntiarent. veni igitur in Al- 8.1
banum, ut tractemus omnia dis volentibus. nil ti-
me<a>s.' hi<n>c autem apparet Faustinam ista ne- 9.1
scisse[t], cum dicat Marius infamari eam cupiens,
quod ea conscia Cassius imperium sumpsisset. nam 10.1
et ipsius epistula extat ad v<i>rum, qua urget Mar-
cum, ut in eum graviter vindicet. exemplum epistulae 11.1
Faustinae ad Marcum: 'ipsa in Albanum cras, ut iubes,
mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amas liberos
tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. male enim 12.1
adsueverunt et duces <et> milites, qui nisi opprimun-
tur, oppriment.' item alia epistula eiusdem Faustinae 10.1.1
ad Marcum: 'mater mea Faustina patrem tuum Pium
[eiusdem] in defectione Celsi sic hortata est, ut pie-
tatem primum circa suos servaret, sic circa alienos.
non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem 2.1
et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit. 3.1
Pompeianus gener et senior est et peregrinus. vide, 4.1
quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. noli 5.1
parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec
mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter 6.1
tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat,
in Formianum venire non potui. sed si te Formis in- 7.1
venire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas
et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit
adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut dimit- 8.1
tas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae
virgini curationem nescit adhibere. sign<a>tas mihi lit- 9.1
teras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tarda-
vero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut
scis, fidelem. cui verbo mandabo, quid uxor Avidii 10.1
Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.'